On trouvera, sous le titre SALMUS1-7, la totalité des 7 livres du De musica de Franciscus Salinas sur le site de l’Université d’Indiana à Bloomington.
Francisci Salinae Burgensis Abbatis Sancti Pancratii de Rocca Scalegna in regno Neapolitano, et in Academia Salmanticensi Musicae Professoris, de Musica libri Septem, in quibus eius doctrinae veritas tam quae ad Harmoniam, quam quae ad Rhythmum pertinet, iuxta sensus ac rationis iudicium ostenditur, et demonstratur
Salamanca : Mathias Gastius, 1577, p. 235-85.
[-235-] DE MVSICA LIBER QVINTVS.
QVID SIT RHYTHMVS, A quo altera Musicae pars Rhythmica nominatur, iuxta Philoxeni et Platonis, et aliorum definitiones, et quo pacto Rhythmus Oratorius, et Poeticus a Musico differant. CAPVT PRIMVM.
QVatuor superioribus libris a nobis tractatum est de priore Musicae parte, quae ad Harmoniam spectat, et Harmonica nominatur ; in cuius tractatione, non solum ea, quae ad ipsam Harmoniam, et ad singulas eius pertinent partes, luculenter et dilucide (ni fallor) explicata sunt : sed iacta etiam esse arbitror satis fidelia fundamenta, ad superstruendam alteram Musicae partem, quae ad Rhyhtmum attinet, a quo Rhythmica nuncupatur. Actum est enim in primo huius operis libro, de numeris, et numerorum inter se collationibus, ex quibus proportiones oriuntur : quarum doctrina vtrique Musicae parti non minus Rhyhmicae, quam Harmonicae, necessaria est. Tribus autem libris qui sequuntur, de Rhythmica, quae non minoris vtilitatis, quam Harmonica, et maioris etiam iucunditatis esse reperitur, agendum est. Ad cuius definitionem priusquam accedamus, Rhythmus ipse, vnde nomen duxisse manifestum est, definiendus, aut certe describendus esse videtur : vt cognita Rhythmi natura, quae latissime patet, quid Rhythmica sit Musica, facilius et exactius possit intelligi. Philoxenus igitur Musicus longe celeberrimus, [chronon taxin], id est ordinem temporum, Rhythmum esse definiuit. Tempus autem hic intelligitur, minima pars eius spatij, quod est in voce, aut in sono, aut aliquo motu corporis, denique nihil aliud, quam mora breuissima est, et in morem Epicurearum atomorum nullas habet partes, quamuis habere posse videatur : ac tale quiddam est in Rhythmis hoc tempus, quale in Geometricis punctum, in Arithmeticis vnitas. Quemadmodum vero apud eos qui numerandi rationem callent, vnitas non tam numerus est, quam numerorum principium : ita nec tempus, id est, minutissima vocis, aut soni, aut motus, vel portio, vel mensura, apud Musicos numerus est : Sed ex apte dispositis atque ordinatis temporibus, is numerus gignitur, quem voce Graeca Rhythmon vocamus. Ab hac Philoxeni definitione nihil, aut certe parum discrepat ea, quae apud Platonem est, secundo de legibus libro, his verbis comprehensa ; [te de tes kineseos taxei rhuthmos onoma esti], hoc est ; motus autem ordini Rhythmo nomen est : vtraque enim ordinem genus ponit : Sed altera tempus, altera motum vt differentiam generi adiungit, quod eodem prope recidit ; nam et tempus ipsum vel motus est, vel certe motus mensura. Et Rhythmi constituti sunt in ordine celerum, et tardorum motuum, qui vel in saltantium progressu, regressuque spectantur, vel in cordis et arteriarum pulsu tangendo sentiuntur : vel in syllabarum, pedumque et vocum sonis audiuntur. Et Longinus Rhetor metri spiritum ; Aristophanis interpres metri patrem Rhythmmum esse dixerunt. Sed Aristoteles Rhythmum numeri, ed est, [arithmou], partem esse significauit etiam in problematibus : vbi rationem afferens, cur cuncti mortales Rhythmo oblectentur, inquit id fieri, quia ille notum et ordinatum [arithmon] habet : mouetque nos ordine temporis seruato. Quae res apta naturae est : ideoque iucunda. Plutarchus autem vt simphoniam grauis et acuti soni [-236-] concordiam, ita Rhythmum celeris, et tardi motus dicit esse consensum : Sed hunc motum, cum in oratione consideratur, breuis et longi appellationem accipere ; in reliquis omnibus celerem et tardum vocari, et Aristides Rhythmum esse dicit [sustema ek chronon kata tina taxin sungkeimenon], hoc est, constitutionem ex temporibus, certo dispositis ordine. Ex quibus definitionibus, seu mauis descriptionibus, elicitur, Rhythmum ad temporum ordinem pertinere : et Latine numerum dici, non illum quidem qui proprie sumptus, ad numerandi rationem spectat, et aceruum quantitatis ex vnitatibus profusum significat : sed alium quendam, qui per metaphoram acceptus, ad modulandi peritiam, et metri, vel orationis solutae pedes attinet. Quem in prima huius operis parte Rhythmon Graece, illum autem priorem Arhythmon diximus appellari. Quoniam vt duplicata saltem numerum Arithmeticum vnitas facit, qui a duobus orsus, quosque libuerit, progredi potest, et vbicunque volueris, subsistere : ita hunc Musicum duobus saltem temporibus, motionibusve inter se collatis constitui certum est, et inde coeptum, eo vsque produci posse, quo aures tulerint : ac rursum vbicunque eisdem visum fuerit, subsistere ; ideoque illi numeri similitudine a Latinis nomen inditum : Graece vero Rhythmus a fluendo dictus est ; quod modulatio Rhythmo, velut fluxu quodam ac cursu manare videatur. Admonere tamen lectorem oportet, definitiones superius positas tam late patere, vt Musicum numerum, aut Rhythmum, ab alijs Rhythmorum generibus, nulla differentia separare videantur. Nam et in sono, qui auditur, et in pronuntiantis actu, et in motu saltantis, et in venarum ac cordis pulsu, atque omni fere motu, aliquis aut temporis, aut motus ordo deprehendi potest : atque adeo etiam in his, qui putantur esse in memoria : item in illis, qui sunt, vt Diuus inquit, Augustinus in superiore mentis vi : quos omnium putat excellentissimos, propterea quod per hos solos de reliquis omnibus iudicium recte ferre possumus. Quos ipsos Ciceronem quoque significasse arbitror, cum in Oratore scripsit, animum aurium nuntio naturalem quandam in se continere vocum omnium mensionem ; ideoque et longiora, et breuiora iudicare, et perfecta, ac moderata expectare, mutila sentire quaedam et quasi decurtata : quibus tamquam debito si fraudetur, offenditur : productiora alia, et quasi immoderatius excurrentia ; quae magis etiam aspernentur aures. Ac numerorum quidem, quos diximus, alij deprehenduntur auditu, vt qui sunt in sono : alij tactu, vt cum digitis pulsum cordis et arteriarum exploramus : alij non vno tantum sensu, vt cum spirantis, et respirantis motum exquirimus ; quod et tactu, et aspectu, et auditu fieri potest : alij visu solo, vt saltantium et agentium gestus. Neque est quod miremur numerum diuersis sensibus dignosci ; cum sine motu non possit esse ; motus autem commune sensile censeatur. Cum sint ergo Rhythmorum duo prima genera ; alterum in motu solo citra vllum sonum ; alterum in sono positum ; id quod in motu solo est, nihil nobis praeter similitudinem longius petitam, quam res postulat, affere potest.
Quod autem in sono est, non in illis sonis esse credamus, qui a nullo mentis sensu proficiscentes audiri quidem possunt, intelligi vero non possunt, (vt quidam ex recentioribus, alioqui vir eruditus, asserit) cuiusmodi sunt, auium cantus, aut sonitus aquarum. Huiusomdi namque soni, etiam si aurium sensum mira voluptate demulceant ; nullas tamen efficiunt Harmonias, nec Rhythmos : Sunt enim Harmoniae et Rhythmi ex his rebus, quas Ptolemaeus ait, in rationalium genere constitutas esse. Quam ob rem sub intellectus etiam iudicium cadere, necesse est : neque aliud animal, praeter hominem, qui rationis est particeps, Harmoniam, aut Rhythmum vel intelligere, vel efficere potest. Quod si canes, aut simiae ad numerum saltare nonunquam videntur, id a frequenti meditatione potius, et instituentis imperio, quam ab ipsorum naturali propensione certum est prouenire. Non in his ergo sonis, sed in illis dumtaxat Rhythmum inueniri credendum est, qui a certo mentis sensu profecti, et ex temporibus pedibusque compositi, non solum audiri, sed etiam intelligi possunt. In quibus aliqua temporis, aut motus numerositas inuenitur. Et hoc Rhythmi genus aliquanto propius est ei, quod quaerimus : non omnino tamen is Rhythmus est, de quo [-237-] hic agimus : quia non immodulatione solum, sed in soluta etiam oratione reperitur. Quod Cicero in oratore significat, cum affirmat, quidquid sub aurium mensuram cadit, etiam si absit a versu, numerum vocari. Vocatur autem hic numerus Oratorius : qui quanque a Musico, tanquam omnis numeri seu Rhythmi parente originem duxit ; vsque adeo tamen ab eo degenerauerit, vt Oratoris non canere, sed dicere proprium sit. Superest Poeticus, qui proxime omnium ad Musicum accedit. nam et Musicus et Poeta canere dicuntur : sed cum diuersae Poetarum genera sint : vt alij Comici, alij Lyrici, alij Tragici, et tandem alij Epyci siue Heroici nominentur, non omnes aeque ad numeri Musici puritatem accedunt. Nam Comici maxime omnium ab ea discessisse censetur : arte tamen, non inscitia id videntur fecisse ; vt enim sermonem vulgi referant,
Et quae loquuntur, sumpta de vita putes,
Vitiant iambos tractibus spondaicis,
vel anapesticis in omnibus fere locis. Neque iam bis tantum pedibus trium temporum, sed trochaeis etiam eiusdem quantitatis omnes pedes quatuor temporum inserunt. quod Musicis facere non licet, ne plausu mensura claudicare cogatur. Post hos etiam a Musica puritate Tragici recedunt : quoniam idem quod Comici faciunt ; quamuis non omnibus in locis, vt illi, sed in disparibus solum ac sinistris. Lyrici etiam pro choriambicis epitritis vtuntur : qui ad Musicum numerum inepti iudicantur. Praeterea Rhythmus Poeticus sine verbis nunquam esse potest : neque a metro, aut versu (quod equidem sciam) separatus inuenitur : vnde diuersis idiomatis alijs aliter astrictus est. Rhythmus autem Musicus nullius est idiomatis, quare et in verbis, et citra verba, et cum metro, et seorsum a metro reperiri potest : et in omnibus linguis idem est, vt variarum exemplis linguarum inferius ostendemus. Reperitur etiam sine melo siue harmonia, vt in tympanis : et cum melo coniunctus, vt in Organis et Citharis ; quibus ludentes, temporum suo quodam modo dimensorum ordine et proportione contenti, vtcunque ratio cantici postulat, vel procurrunt, vel subsistunt. Et hunc Rhythmum suum aerem vocant. Atque haec de Rhythmo in genere praemittere voluimus, plura speciatim, quae ad eius institutionem attinent, toto hoc quinto libro dicturi, quae vel ex varia lectione collegimus, vel ipsi excogitauimus : vt in re magnis tenebris inuoluta, studiosis hominibus aliquam quasi lucem, praeferre possimus.
De Musicae Rhythmicae definitione, et quo pacto Rhythmica differat ab Harmonica, et ab ea Grammaticae parte, quae de Poetica tractat. CAPVT II.
EX his ergo, quae de Rhythmo dicata sunt, huius partis Musicae, quae ad eum pertinet, definitionem elici facile posse crediderim. Nam iuxta Platonis doctrinam, quo Rhythmum ordinem motuum esse dixit ; Rhythmica erit facultas differentias sonorum in tarditate et celeritate perpendens : est enim motus proprium, tardum, aut celerem dici. Iuxta vero Philoxeni sententiam, qui Rhythmum temporum ordinem definiuit, erit facultas sonorum differentias in temporis longitudine et breuitate considerans. Ita namque longum, aut breue tempus, vt motus tardus, et celer dicitur ; iuxta quam temporis differentiam syllabas longas et breues esse dicimus. Cui definitioni videtur etiam Diuum Augustinum accedere, qui solus, inter omnes qui extant, scriptores hanc Musicae partem, quae de numerositatibus temporum tractat, pro ipsius dignitate conscripsit sex libris, quos non iuuenis, vt eos, quos de alijs scientijs edidit, sed annum ferme quadragesimum agens composuit, in quibus et plurimam Musicae scientiam, et miram ingenij sui perspicacitatem, ostendit. Quorum in primo, posse quidem, ait, aliquem diu simul, et velociter currere : tarde autem et velociter simul, non [-238-] posse. Vnde aliud esse diu, et aliud tarde necessario colligit : et diuturnitati, non velocitatem contrariam esse, sed non diuturnitatem, asserit. Quoniam aliud vsitatum nomen, quo id significet, nisi diuturni negatione, aut se fatetur ignorare, aut in praesentia sibi non occurrere. Quare diuturno nihil se videre, dicit, quod opponat, nisi non diuturnum : vt ei quod dicitur diu, non diu contrarium sit : quia si tarde contrarium opponere velimus, et nolimus velociter dicere ; sed pro eo non tarde dixerimus, idem significare videbimun : nihil enim deperit veritati cum ita loquimur. Quamobrem haec bina contraria ponit, diu, et non diu ; tarde, et velociter. Et de diuturno et non diuturno disserens, manifestum est, inquit, id dici diu fieri, quod per longum ; id autem non diu, quod per breue tempus fit. Sed statim tempus esse motus mensuram euidenter ostendit. Motus enim, ait, qui verbi gratia, fit in duabus horis, ad eum, qui fit per horam, duplum habet tempus : recipit ergo id quod diu et non diu dicimus, dimensiones huiusmodi, et numeros : vt alius motus ad alium, tanquam duo ad vnum sit : id est, vt bis tantum habeat temporis : alius item ad alium, tanquam tria ad duo, id est, vt tantas tres partes temporis habeat, quantas alius duas. atque ita per caeteros numeros currere licet, modo spatia infinita atque indeterminata non sint. Haec atque alia multa Diuus affert Agustinus ex quibus Musicam Rhythmicam, facultatem esse tarditatem et celeritatem in motibus sonorum temporis longitudine et breuitate metientem, illum definire voluisse, manifeste datur agnosci. Differt autem ab Harmonica Rhythmica ; eo quod Harmonica considerat motum vocis a graui ad acutum vel contra : velut a loco in locum ; et sonos ipsos per debitas interuallorum dimensiones suis in locis ordinatim disponit. Rhythmica vero non motum vocis a loco ad locum examinat, sed quantum in vniuscuiusque soni enuntiatione temporis, ad alterum collati, per numerorum rationes consumatur, inquirit : vt illius quantitas, ad eam partem quantitatis, quae ad locum spectat ; huius autem ad illam, quae ad tempus pertinet, referri posse videatur. Nec perperam illum dixisse reor, qui Harmoniam in Musica, vt matrem se habere, et Rhythmum, vt patrem asseruit. Est enim quod prouenit ex Harmonia aptissimum vocum temperamentum, quod [hermosmenon] Graeci vocant ; veluti plenum modulationis corpus ex ordinata sonorum, atque interuallorum dispositione consistens. In quo melos quidem exerceri potest : veruntamen nisi Rhythmus accedat, informe et sine anima merito dicatur. Rhythmus autem dat illi veluti formam, et spiritum. vnde Rhythmum hunc iure practici suum aerem, tanquam animam cantus appellant. Martianus Capella idem hoc libri noni fine, qui de Musica inscribitur asserit ; numerum, inquiens, marem esse, mellos foeminam nouerimus. Etenim melos materies est, quae sine propria figura censetur : Rhythmus autem opere quodam virilis actus tam formam sonis, quam varios praestat effectus. Videtur etiam haec musicae pars cum ea Grammaticae parte, quae syllabarum quantitatem in versuum compositione considerat, valde conuenire : siquidem vtraque in eius diuersa tempora perpendit, verum inter se non parum discrepant ; quoniam, vt optime Diui Augustini secundo suae Musicae libro scriptum reliquit, tota illa scientia, quae Graece, Grammatice, Latine autem literaria nominatur, historiae custodiam profitetur : vel solam, vt subtilior docet ratio, vel maxime, vt etiam pinguia corda concedunt. Itaque, verbi gratia, cum dixeris, cano, vel in versu forte posueris, ita vt vel tu pronuncians producas huius verbi syllabam primam, vel in versu eo loco ponas, vbi esse productam oportebat, reprehendet quidem Grammaticus, nihil aliud asserens, cur hanc corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum libri extant, tractanturque a Grammaticis, ea correpta, non producta vsi fuerint : quare hic, quidquid valet, autoritas valet. At vero Musicae ratio, ad quam dimensio ipsa vocum rationabilis, et numerositas pertinet, non curat nisi vt corripiatur, vel producatur syllaba, quae illo vel illo in loco, iuxta rationem mensurarum suarum statuenda sit. Nam si eo loco, vbi duas longas syllabas poni decet, hoc verbum posueris, et priorem quae breuis est, pronunciatione longam feceris, nihil omnino musica succenset ; tempora enim vocum ea peruenerunt ad aures, quae [-239-] illi numero debita fuerunt : Grammaticus autem iubet emendari, et illud te verbum ponere, cuius prima syllaba producenda sit, iuxta maiorum, vt dictum est, autoritatem. Quam ob rem cum rationes musicae persequendas susceperimus, etiam si nesciamus, quae syllaba corripienda vel producenda sit, possumus tamen ab eius institutione hac ignorantia non impediri, satisque habere, neminem esse, qui non animaduerterit, alias syllabas correptiores, alias productiores tam in cantu, quam in locutione proferri. Vnde nemo fere est, quem versuum sonus non aliqua per aures voluptate commoueat, vt nunquam sine delectatione versus audiatur. Quod si quis in versu, quo audito delectamur, eo loco, quo ratio eiusdem versus non postulat, vel producat syllabas, vel corripiat, non eodem modo delectari, imo citra offensionem aurium eum audire non possumus. Quare non dubium est, quum nos in sono, quo delectamur, dimensio quaedam numerorum delectet, ea perturbata, non posse delectationem illam auribus exhiberi. Atque vt in exemplis Diui Augustini perstemus, hoc ille ponit, quaeritque, quid intersit, quod ad sonum versus attinet, vtrum dicamus,
Arma, virumque cano ; Troiae qui primus ab oris,
an, qui primis ab oris : nam si, primis, vt, primus, priore longa, posteriore breui pronunciemus, barbarismi quidem vitium committemus, (si quidem, primus, longa est et breuis syllaba, primis, ambae producendae sunt) sed vtrumque, quantum ad versus attinet dimensionem, idem sonabit : nec offensionem vllam patientur aures. Quod si versum eundem repetamus, illamque syllabam, quam ne aures offenderentur, corripuimus, vt Grammatici iubent, producamus, non eadem afficiemur voluptate : sed in suaui quadam soni deformitate sensus offendetur. Neque iniuria ; quamuis enim barbarismus factus non sit, aliud vitium commissum est, quod et Grammaticus reprehendat, et musicus. Grammaticus, quia verbum id, cuius nouissima syllaba producenda est, eo loco positum sit, vbi corripienda poni debuit : musicus vero tantummodo, quia producta vox est eo loco, quo corripi oportebat, et tempus debitum, quod numerosa dimensio postulabat, redditum non est. In hanc ferme sententiam Diui Augustini Marius autem Victorinus nobilissimus Rhetor (quem idem Augustinus octauo suarum confessionum libro, senem doctissimum, et omnium doctrinarum liberalium peritissimum vocat, et multorum nobilium senatorum Doctorem, ob insigne praeclari magisterij statuam in foro Romano meruisse dicit : ac in senecta aetate christianae militiae, mirante Roma, et Ecclesia gaudente, nomen dedisse, scripsisseque contra gentes doctissime) de re metrica oratione soluta, inter Latinos optime scripsit. Cuius ea, quae primo didascalicon libro tradit, huc transcribere libuit, vt nouerimus valde antiquam esse inter musicos, et versificatores, super syllabarum quantitate, controuersiam. Inter metricos, inquit, et musicos, propter spatia temporum, quae syllabis comprehenduntur, non parua dissentio esset ; nam musici non omnes inter se longas aut breues asserunt pari mensura consistere ; siquidem et breui breuiorem, et longa longiorem dicunt posse syllabam fieri. Metrici autem, prout cuiusque syllabae longitudo ac breuitas fuerit, ita temporum spatia definiri, neque breui breuiorem, aut longa longiorem, quam natura in syllabarum enuntiatione protulit, posse aliquam reperiri. Ad haec musici, qui temporum arbitrio syllabas committunt in rhythmicis modulationibus, aut lyricis cantionibus per circuitum longius extentae pronuntiationis, tam longis longiores, quam rursus per correptionem breuiores breuibus proferunt. Quibus verbis satis aperte Victorinus ostendit, etiam tunc a musicis sui temporis syllabarum negligi quantitatem. Idem etiam Boetius Seuerinus primo suae musicae libro videtur innuere : nam positis duabus vocum differentijs ; altera, qua loquentes, vel solutam orationem legentes verba percurrimus ; altera, quam canendo suspendimus, modulis potius quam sermonibus inseruientes. His tertiam addendam Albinum autumare scribit, quae medias voces possit includere, qua poemata pangimus, neque continuo cursu, vt prosam, neque suspenso, segniorique modo vocis, vt canticum. Quod mirum est quam [-240-] cum nostri seculi musicorum praeceptionibus,atque vsu conueniat, qui syllabicos pedes, et syllabarum quantitatem negligunt, et breues pro longis, et rursus longas pro breuibus canendo efferunt. Veruntamen quamuis nullam syllabarum quantitatis rationem habere videantur, suos tamen pedes, et Rhythmos, in sonis proferendis, etiam sine verborum vsu per notulas quasdam syllabicas, quas ad canendum aptissimas inuenerunt, exprimunt : vt cum de pedibus, ac Rhythmis agemus, exemplis ex cantu petitis demonstrabimus. Neque ideo inutilem, sed potius valde conducibilem musicis esse censemus accentus et quantitatis syllabarum cognitionem, et metrorum versuumque faciendorum artem, quatenus, quoad fieri possit, in canticis quantitas syllabarum, et verborum accentus custodiatur : atque etiam vt ex versuum Latinorum mensura, ipsorum in cantu modulationes, et contra ex cantionum vulgarium canticis, quibus eae Latinis versibus aut metris respondeant, commodissime possit agnosci.
Qui sint in Rhythmica iudices et quod sit eius subiectum. CAPVT III.
SVnt etiam in Rhythmica, quemadmodum in Harmonica, iudices sensus, et ratio : nam cum soni, ex quibus melos conficitur, sint naturaliter ita constituti, vt vel singula, vel plura tempora contineant, et iuncta tempora duo, pluraue pedem faciant ; e coniunctis vero pedibus Rhythmi semper oriantur ; necesse est, vt vel in imperiti cuiusuis cantum Rhythmi cadant. Verum alios laudandos, alios improbandos esse, sensus ipse, rerum singularium fidelis nuncius, ac minister, facile declarat : indicant enim aures nostrae quid sit in modulatione contractum nimis, quid redundans, quid asperum, quid lene, quid durius, quid mollius, quam oporteat, et vt his, quae praua sunt offenduntur, ita rectis delectantur : atque hoc quidquid est sic arte et cura expolitur, vt nos miris modis moueat atque delectet : numerosis enim melodijs, nunc ad hilaritatem excitamur, nunc ad moerorem deducimur. Rationis etiam iudicio maxime opus est, vt pulcherrimis valeamus gaudere melodijs ac Rhythmis, non communi quodam sensu, qui omnibus innatus est, musicae, vt pueri ac serui faciunt, et bruta quaedam gaudere dicuntur, sed vti ratione, et arte, de ijs, quae sunt artis praua ac recta dijudicare possimus. Quod nisi per numeros, qui ex ordinata sonorum, ac temporum dispositione gignuntur, exacte fieri non potest : nam cuius est ordinare (quod Aristoteles sapientis esse testatur) eiusdem est et ordinem agnoscere, et de ipso etiam ordine iudicare ; qui nulla in re certior, constantiorque, quam in interuallorum dimensionibus, et temporum numerositatibus inuenitur, si ab instabili, fallacique aurium iudicio, ad constans, certumque rationis examen reuocentur. Et quoniam in prima huius operis parte de sensus imperfecto, ac integro rationis iudicio multa dicta sunt, quamquam plurima dici poterant, hic plura dicere supersedemus ; quia satis ad praesens institutum esse, quae diximus, arbitramur. Sed vt eadem via, qua in Harmonica processimus, in Rhythmica etiam procedamus, dicendum est nunc, quod sit eius subiectum ; quod etiam dicimus numerum esse sonorum, non tamen illum numerum, quem Harmonicae subiectum esse diximus, qui ad numerandi rationem pertinet, et a Graecis arhythmos appellatur : ille enim spatia chordarum accepta sub discreti ratione metitur, vt illic ostensum est : sed hunc, qui ex temporibus apte dispositis gignitur, et motuum, aut temporum ordo definitur, et Rhythmum iam saepe vocauimus. Quamuis enim dubitari non debeat, an et hic et ille numerus in omni modulatione sit : dicamus tamen, vt rem copiosius explicemus, in qualicunque modulatione esse numerum illum priorem, sic a Latinis proprie nucupatum : quod tum naturae ratio, tum sensus ipse facile comprobarit. Nam cum sit vulgo receptum, suprema rerum genera esse decem, nec in tota natura quicquam reperiri, quod non ad eorum aliquod referatur : [-241-] Musica ex his est, quae ad quantitatem, quasi ad fontem suum quendam spectat : modulationem vero perpetuo tractu ita continuari natura non permittit, vt videri possit magnitudo, sed discreto, et inaequali quodam motu ita profluere compellit, vt non in ijs, quae continua communi aliquo termino iunguntur, quemadmodum linea punctis, aut superficies lineis, sed in ijs quae discreta sunt, et nulla communi re copulatur, constitui debeat. Itque numerum illum, qui arhythmos dicitur, quique ex discretis, ac nulla media re coniunctis nascitur, inesse cuiuis modulationi, quasi quandam ipsius mensuram, nemo paulo eruditior dubitarit. Musicis vero modulationibus, non eum modo numerum, sed hunc, quem Rhythmum vocamus, a natura ipsa excogitatum, et ab antiquis sapientissimis viris, ex maximis rerum naturalium indagatoribus, ex ipsius naturae arcanis depromptum, maxima cum ratione, et arte excultum, inesse certum est. Quamobrem quemadmodum in Harmonica sonum, vt materiam, et numerum, vt formam et exemplar considerauimus : ita etiam hic tempus sensibile, siue motum, qui solum in vocibus, aut instrumentis aurium sensu percipitur, vt materialem subiecti partem, et numerum, qui Rhythmus est, vt formalem et exemplarem accipiendum esse dicimus. Et iam tandem quot, et quae sint ipsius Rhythmicae partes, circa quas vis eius tota versatur, exquiramus ; et singulas, vt ratio, atque ordo doctrinae postulat, explicare tentemus.
Quid sit tempus Rhythmicum atque idem esse tempus in Rhythmica, quod sonus in Harmonica ; et cui cantus figurae respondeat, et quid sit arsis et thesis in Rhythmica, et quid in Harmonica. CAPVT IIII.
TRia sunt autem circa quae Musica Rhythmica versatur, Rhythmus, Metrum, et Versus ; in quibus tota vis eius ostenditur, licet non eodem modo ; magis namque in metro, quem in rhythmo, et in versu, quam in vtroque declaratur : de quibus singulis, libros etiam singulos instituimus. Et quoniam tam rhythmus, quam metrum, et versus, e rite copulatis pedibus componuntur : et pedes ex temporibus apte dispositis fiunt ; priusquam de singulis eorum agere incipiamus, de temporibus, et pedibus, nouo quodam ordine, et ad musciam institutionem magis (vt reor) accommodato, quam a Grammaticis actum est, agendum esse censemus. Et principio tempus, vt hic accipitur, definiendum est, vt a Martiano Capella libro nono de philologia, et septem artibus liberalibus definitur, vbi tempus, inquit, Rhythmicum est, quod in morem atomi nullas habet partes, nec momenta recisionis admittit. Quae definitio eadem est cum ea, quam nos sub alijs verbis comprehensam surpa posuimus. Est autem in Rhythmica tempus, principium rhythmi, vt in Harmonica, sonus harmoniae ; et quatenus principia sunt, indiuisibilia necesse est esse : vnde sonum modo punctum, modo signum practici vocant, eo quod ita se habeat in musica, vt punctum in Geometria. Tempus etiam, vt diximus, minima est canendi, vel silendi mora ; quod item Aristides primo suae musicae libro his asserit verbis ; nam tempus, inquit, est indiuiduum, et minimum, quod et signum vocatur, et locum obtinet vnitatis, Veruntamen vt in Harmonica non quilibet sonus est ad harmoniam aptus, sed ille tantum, qui tensionem habet harmonicam, vt ex eo cum altero aequali vel inaequali, vnisonantia possit, aut interuallum harmonicum procreari : sic etiam minimum tempus in Rhythmica, vt Franconis vtar verbis, non dicitur quodcunque minimum, sed quod in vocis plenitudine minimum est, vt ex illo geminato minimus pes oriri queat, quem necesse est duo saltem continere tempora, vt in duas partes diuidi possit, quas, arsin, et thesin, Graeci vocant, quod in vno tempore, cum indiuisibile sit, fieri non potest, Diuiditur autem necessario pes in arsin, et thesin ; quae sunt Latinis sublatio, et positio manus, ut Diuus ait Augustinus aut pedis, vt Victorinus, et alij in quarum [-242-] alteram cum sono, et alteram sine sono partitur omnis pes proportionabili numerositate seruata : fit enim sonus in positione manus, siue pedis ; in sublatione vero non, ex quibus certam temporum inter se proportionem custodientibus plausu componitur. Quem Itali musici, et Galli menusuram vocant : Hispani vero compassum ad circini similitudinem, quem eodem nomine nuncupant : quemadmodum enim circino in partitionibus interuallorum ; ita compassu (vt vocant) hoc est, sublatione, et positione manus, in diuisionibus pedum vtuntur. Sed quod canentes manu faciunt, id musicis instrumentis ludentes, quia manu non possunt, pede facere coguntur. Ex quo manifestum est, vnum tempus ei figurae, quam practici breuem appellant, perperam ab illis atributum fuisse ; quandoquidem in spatio temporis, quod in breuis cantu consumitur, nonnunquam semel manu tollitur, et ponitur in eo, quem ipsi compassum maiorem appellant, nonnunquam bis in eo, quem minorem dicunt : vnum vero tempus indiuisibile prorsus esse, dictum est, quare neque ei figurae, quam semibreuem vocant, attribui potest ; siquidem illa etiam in arsin, et thesin diuisa, fere omnes recentiores vtuntur. Reliquum est ergo vt ei, quam minimam dicunt, aptari debeat : cuius nomen valde consentaneum est vnius temporis proprietati, quod minimam esse diximus in sono moram, quae nunquam in arsin, et thesin plausu diuiditur, quin potius plausus figurae semibreuis in duas minimas partitur, quarum altera sublationem, altera positionem manus continet. Neque duae figurae minima minores plausum integrum possunt efficere : et fortassis idcirco minima dicta est, non quia minima sit figurarum essentialium, vt practici dicunt ; sed quia minima pars sit duarum, in quas minimus plausus, vt tempus, in quas minimus pes diuidi potest : quae autem minima velociores sunt notae, illae quia minimam diuidunt quantitatem, similes sunt numeris fractis, qui vnitatem in partes secant.Differunt autem arsis et thesis, quas rhythmica considerat, et Aristides Rhythmi passiones appellat, ab his, quae in harmonica considerantur : quoniam in rhythmica sunt leuatio et positio manus, vel pedis : in harmonica vero sublatio et positio vocis aut soni, quae non in temporis longitudine et breuitate, sed in vocis acumine et grauitate consistunt, et potius ad accentuum considerationem, quam ab syllabarum pertinent quantitatem. Vnde saepe contingit, vt cum manus ponitur, vox attollatur, et contra : quas videntur Terentianus et eius sectator Victorinus confundere, cum eas in pedibus examinant. Nos autem hic non de his, quae ad harmonicam pertinent, sed de illis, quae ad rhythmicam spectant, agimus, de qua tractare nostri est instituti.
Quo nam pacto ex temporum inter se collatione pedes procreentur et spatium vnius temporis in sonis minimae practicorum figura, et duorum semibreuis debere signari. CAPVT V.
ARsis ergo et thesis, quae Latine sublatio et positio dicuntur, significant in rhythmica manus, vel pedis motum, in quo earum vtralibet, vt minimum, vnum tempus consumit, et ex vti aque pedes per eas gradientes constituuntur, quibus metrorum omnis ratio inter se praefinita subsistit. Pes autem ex vnius temporis sono fieri non potest : sed quemadmodum in proportione duo numeri requiruntur, et ad interuallum constituendum duobus opus est sonis ; sic etiam ex duobus temporibus, aut ex pluribus in duas partes diuisis, pedes procreantur. Et quoniam in musicis rhythmis sonos tantummodo tempora metiuntur, ex sonorum inter se comparatione pedes oriri necesse est : et cum soni inter se conferuntur, motus quidam conferuntur, in quibus possint quidam etiam temporis numeri, mensura diuturnitatis inquiri. Motus enim est omne quod sonat, quandoquidem sine motus sonus fieri non potest. In vno etiam sono non fit comparatio : quoniam omnis [-243-] singularitas comparationem fugit. comparantur autem, aut vnus vni, aut vnus vel duo, duobus vel tribus, et deinceps in pluribus. Rursus hoc etiam animaduertendum est, sonos et in syllabis dictionum et sine his reperiri : fiunt enim modulationes absque verbis in musicis instrumentis, quae per syllabas quasdam a canentibus inuentas voce pronunciantur ; et canuntur etiam metra ac versus poetarum, propter eorum artificiosam in verbis numerositatem. Hoc autem in tempore quasi minimum spatij, quod breuis occupat syllaba, tempus vnum non absurde veteres vocauerunt, et ab hoc vno tempore numerum exordiebantur : nam vt in numeris ab vno ad duo est prima progressio ; ita et in syllabis : et quoniam in eis a breui ad longam progredimur, longam duplum temporis habere necesse est. Ac propter hoc, si spatium, quod breuis occupat, recte vnum tempus vocatur, spatium item, quod longa occupat, recte duo tempora nominantur. Quod si verum esse in syllabis nemini dubium est, multo verius id esse reperietur in sonis ad rhythmum aptis, tam in cantu, quam in modulationibus, quae in musicis instrumentis audiuntur : alius enim sonus vnum tempus, et alius duo potest consumere, quae tempora (vt paulo superius dictum est) practici recentiores per quasdam figuras, quas breuem etiam et longam appellant, recte significare videri volunt, et illi, quam breuem vocant, vnum tempus attribuunt, et eam, quam longam nominant, modo in eo, quem minorem imperfectum dicunt, duas breues quasi duo tempora continere volunt, vt veteres in hoc poetas Graecos ac Latinos imitari voluisse videantur, qui ex breuibus vnius temporis, et ex longis duorum syllabis omnis generis metra nobis miro quodam artificio compacta, reliquerunt. Sed antiqui vates, qui musici ijdem, et sapientes habebantur, multo aliter rem considerauerunt : nam rudibus ac vulgaribus cantilenis ab illis animaduersis, in eisque harmonia, ac rhythmo, propter eorum vim naturaliter hominum animis insitam, inuentis, eas arte credibile est expolire tentasse. Cuius artificij Victorinus Archilochum autorum asserit fuisse, et totius eum musicae parentem appellat. Quod hinc facile persuaderi potest, quod apud antiquos nihil, quod non esset carmen, canebatur, et omnis generis carmina canere, mos erat. Vnde neque preces in templis oratione soluta, se metris ac versibus comprehensae peragi consueuerunt : quod ostendit Horatius cum ad Augustum scribens ait,
Ignara puella mariti,
Disceret vnde preces vatem ni musa dedisset,
et paulo post,
Carmine Dij superi placantur, carmine manes,
et Ouidius primo de Tristia
Exorant magnos carmina saepe Deos.
Atque hodie experientia compertum est, nullam esse gentem tam efferam, tam ab humano cultu semotam, quae non in omni, quantumuis humili cantus materia, quidquid canit, alique metri specie conetur inuoluere. Quod etiam in canticis hymnorum, quae a viris eruditis instituta templorum in choris canuntur, obseruare licet : quorum in cantibus fortasse primus horum, quibus nunc vtimur, characterum inuentor (siue ijs Ioannes de Muris cantor Parisiensis (vt quidam volunt) seu quicunque alius fuit) inaequales sonorum moras, longarum ac breuium figuris, vt cum syllabis conuenirent, significauit ; quas ob id ipsum ita vocasse credibile est, et tunc breui figurae tempus vnum, et longae duo rite poterant adaptari. Postea vero quam celeriores et tardiores soni, praesertim in cantum plurium vocum introducti sunt, nouis characteribus excogitatis, eas breuium ac semibreuium figuris signare caeperunt. Sed melius ac verius semibreuium ac minimarum characteribus signari potuissent, vel (quod certius esse crediderim) cum essent huius scientiae prorsus ignari, et pedum ac rhythmorum nec omnia quidem nossent, vim tamen eorum in cantu natura duce sentirent, pedes ipsos aut rhythmos, quibus diuersimode cantus incedit, tempora vocauerunt. [-244-] Quorum diuersitatem perfecti temporis et imperfecti varijs signis ostendere conati sunt : quibus opus non est ijs, qui pedum cognitionem habent, vt inferius manifestum erit. Ex quibus constat non idem esse tempus, quod hic consideramus, et minimi plausus dimidium esse dicimus, cum eo, quod illi considerant ; in quo nunc plausum vnum, nunc duos ac saepe tres, vt in perfecto recentiores comprehendunt. Nos autem cum tempus, de quo nunc agimus, respondere minimae practicorum figurae superius ostenderimus, non minus in sonis absque syllabis, quam in syllabicis, rhythmicam institutionem tradere volentes, sonos, breuibus syllabis in cantu respondentes, minimarum, et longis semibreuium figuris, notauimus : eas a practicis accipientes, vt tam a Musicis, qui syllabarum quantitatem nescierint, quam a Grammaticis, qui cognitionem eius habuerint, exactius et facilius possimus intelligi.
Quid sit pes, et a quot temporibus sumat initium, et vtrum ex vnius soni duratione, quae sit duorum pluriumue temporum, pes rite constituatur. CAPVT VI.
INcipiamus ergo sonos, aut syllabas, vel potius tempora, quae illas metiuntur, inter se conferre, et quos ad sese habeant numeros diligenter exquiramus. Et quoniam in huius operis initio de numeris, ac numerorum proportionibus late diffuseque dictum est, illinc ea, quae ad praesentem attinent institutionem, peti poterunt, nec hic repeti necessum erit : solum hoc in mentem reuocabimus, quod, vt illinc ostensum est, numeri et ad aequales et inaequales conferuntur, et ex priore collatione proportio aequalitatis, ex posteriore vero proportio nascitur inaequalitatis : rursus aequalitatem semper vnam esse, atque eodem modo se habere, inaequalitatem autem pluribus modis contingere posse dictum est, sed in ea numeros inter se, iuxta quinque genera proportionum tantummodo comparari. Ex quibus duo tanquam sacrosancta veneratam antiquitatem esse Porphyrium asseruisse diximus, multiplex videlicet et superparticulare, illud propter ordinem, hoc propter simplicitatem : et quemadmodum vnisonantiam, ac omnes simplices consonantias, ex proportione aequalitatis, et ex his duobus generibus inaequalitatis, demonstratum est nasci ; sic etiam nunc dicimus, eas temporum in sonis collationes, aptas esse ad pedes eurhythmos in musica constituendos, quae in his tribus generibus reperiuntur. Neque tamen omnes, quae ad harmonicorum interuallorum generationem assumuntur, eurhythmis pedibus constituendis assumi debere proportiones intelligi volumus : sed primas et optimas horum trium generum, vt in vnoquoque pede in arsin et thesin diuidendo, aut aequa, aut dupla aut sesquialtera ratio possit agnosci. Quod Aristoteles in tertio artis Rhetoricae libro indicauit, qui cum de Heroo pede, Iamboque, et Trochaeo ita loquutus esset, vt Heroum grandiloquentiae poeticae, quam dictioni oratoriae aptiorem diceret : Iambum vero vulgi affirmasset esse sermonem : Trochaeum porro vt nimis celerem, et quasi saltatorem improbasset : ac tandem vt maxime aptum oratoribus Paeana laudasset : haec ad verbum adiecit. [Tria gar pros duo estin. ekeinon de ho men hen pros hen, ho de duo, pros hen : echetai de ton logon touton, ho hemioleos : houtos d’estin ho paian] : ostendens in Paeane sesquialteram in Heroo aequam, in Iambo et Trochaeo duplam esse diuisionis rationem. Quod ipsum et Cicero in Oratore ad Brutum affirmans ; Definita, inquit, sunt genera numerorum : nam omnis talis est vt vnus sit e tribus : pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria : vt necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti, aut altero tanto, aut saltem sesqui esse maiorem. Quibus etiam accedit Terentianus, onmium qui extant inter Latinos, artis metricae in omni metri genere scriptor, et antiquissimus et felicissimus, cuius doctrinam Diuus Augustinus et Marius Victorinus atque alij posteriores, ob eximiam huius rei peritiam, et versuum miram facilitatem, sequuti sunt : qui de arsi et thesi loquens sic ait ;
[-245-] Aut enim quantum est in arsi, tantum erit tempus thesi :
Altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit :
Sexcuplo vel vna vincet alterius singulum :
Quidquid istis discrepabit absonum, reddat melos.
Et volens ostendere, potius hanc tractationem ad Musicos, quam ad Oratores aut Poetas pertinere, subdit :
Latius tractant magistri Rhythmici, vel Musici.
Laudatur autem in oratoria dictione Paean, ob mediocritatem, quam sesquialtera tenet inter celeritatem duplae, et tarditatem aequae : nam exempli gratia, si mora theseos erit vt 6, arseos in aequa erit totidem in dupla 3, in sesquialtera 4 : quare vtraque in aequa 12, in dupla 9, in sequialtera 10, moram facient. vel media est sesquialtera inter duplam et aequam, quia in dupla superat altera pars alteram, toto : in aequa vero, neutra nec superat, nec superatur, in sesquialtera superat dimidio, et non toto. Quare vere, eruditeque Aristoteles mediam eam esse dixit, et pedem, cuius tempora hanc rationem haberent, pendere ex illis affirmauit. Dicimus etiam tempora, quae in sonis metiuntur aures, vt numeros se habere, et sonum pauciora tempora in sui prolatione consumentem, ad eum, qui plura consumit, sic in rhythmica comparari, vt in harmonica sonus acutus, qui numeris in minoribus reperitur, ad grauem, qui maiores habet numeros, comparatur. Ac scire oportet has temporum collationes ab antiquis, quoniam in motibus fiunt, pedes appellatas fuisse ; pes enim motum significat, sonis et syllabis attributum : nam sonus videtur aliquando celerius absolui, et aliquando tardius. Est autem pes certa sonorum constitutio, temporibus ac numero variata. Sic enim Graece definit Hephestio ; atque ita dictus fuisse videtur, vel quod versus pedibus currant, vt Horatius ostendit, cum ait,
Nempe incomposito dixi pede currere versus,
Lucilij.
vel ab eo, quod, vt animalium pedes incedendo vicissim attolluntur, ac deponuntur, ita et rhythmici pedes inter se compositi, quasi quendam gressum modulationis efficiunt, motumque illius concinnum, ac numerosum reddunt ; vel quod, vt superius dictum est, instrumentis musicis ludentes, arsis et thesis plausum, sublatione et positione pedis significent ; quoniam antiqui raro aut nunquam, nisi ad tibias, aut fides canebant. Sed priusquam ad sonorum ipsorum, vel temporum, quae in illis consumuntur, collationes deueniamus, considerandum hic videtur ; vtrum quemadmodum ex duobus sonis, quorum vterque sit vnius temporis, pes constitui potest ; ita etiam ex vno sono, qui duo tempora contineat, pes constituatur ? nam syllabicis in pedibus ; omnibus, qui de illis, ac metris aliquid scripserunt, pro comperto est vnicam syllabam, quamuis longa sit, et duo tempora consumat, pedem constituere non posse. Ad cuius probationem hoc vtuntur argumento, quoniam inter scandendum, necesse est alteram pedis partem attolli, alteram deponi, perinde vt et animalium pedes incedendo vicissim attolluntur et deponuntur : quo fit vt ne singulae syllabae pedem efficiant, etiam si longae fuerint, quandoquidem sublationem ac depositionem hanc singulae recipere non possunt : quod etiam his Terentiani versibus confirmare nituntur.
Vna longa non valebit edere ex sese pedem :
Ictibus quia fit duobus, non gemello tempore.
Breuis vtrinque sit, licebit : bis feriri conuenit :
Parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit.
Quibus in verbis Terentianus videtur asserere, pedem non solum duobus temporibus, vt [-246-] minimum : sed duobus etiam sonis constare : id enim per duos ictus, et per sublationem ac depressionem sonoris oportet intelligi ; quoniam vnus sonus attolli, et deprimi non potest. Sed, vt superius dictum est, Victorinus et Terentianus sublationem et depressionem vocis, cum leuatione et positione pedis et manus confundunt : et hoc ideo faciunt, quia dictiones solum in metris considerant, in quibus acumen et grauitatem inueniri necesse est. Nos autem, qui rhythmum ab harmonia distinctum esse, ostendere volumus, solum in rhythmo manus aut pedis motum consideramus, ad quem non est necessaria vocis motio, vt animaduertere licet in rhythmis, qui fiunt in tympanis absque sonorum intensionibus aut remissionibus. Quam ob rem ego non intelligo, cur manus aut pedis sublatio et positio in vnius soni duratione, qui duo tempora contineat, inueniri nequeant, vt in altero tempore manus attollatur in altero deprimatur. Nam si verum est quod Diuus ait Augustinus tertio suae Musicae libro, etiam silentiorum tempora in rhythmis ac metris oportere considerari, et non minus syllabam breuem, cum vnius temporis silentio, pedem, quam duas breues efficere, et minimum metrum ex duobus pedibus constare, quorum prior duas habeat syllabas breues, posterior aut duas breues, aut vnicam, et vnius temporis silentium : quid obstabit quo minus idem efficiat vnica longa, quandoquidem non deterioris conditionis videtur esse debere mora, quae in cantu, quam ea quae in silentio consumitur. Vnde dicere non dubitarim vnicam syllabam, si non pedem efficere, pro pede saltem poni posse : quod cum in pedibus recensendis eorum exempla tam in sonis quam in syllabis afferemus, manifestius fiet. Dicimus etiam, sonum in modulatione augeri temporibus, ac minui pro cantici ratione posse, quod Quintilianus ipse libro nono fatetur. Nam verba, inquit, nec augeri, nec minui, nec sicut modulatione produci, aut corripi possunt. Ex quibus datur intelligi, semper eodem modo musicos in sonis augendis ac minuendis, canticorum potius rationem, quam syllabarum quantitatis habuisse, et modulis, vt Boetius ait, non verbis inseruire voluisse : neque vnquam legibus Poetarum astrictos fuisse ; quinimo poeticem, a musica, tanquam a parente, concinnandi verba normam accepisse. Habent etiam se diuersimode a sonis in cantu syllabae, nam licet vnicus sonus duo aut plura tempora comprehendere queat, non plures vna, syllabas amplecti potest, vnica vero syllaba non solum duo aut plura tempora sed plures etiam sonos in cantu saepe comprehendit, vt in cantilenis Gallicis, Italicis, et nostratibus, passim occurrunt exempla. Quod practici per ligaturas quas vocant, in cantu plano faciunt nec quod illic in diuersis fit sonis mirum videri debebit, id in vno eodemque sono fieri, vt semibreuis sit duarum minimarum ligatura, sicut binarius duarum vnitatum nexus, et breuis quatuor et sic deinceps tardiores. Vt quemadmodum omnis numerus ab vnitate habet quod sit vnus, sic omnis figura vsque ad maximam, a minima per minimarum nexum vna fiat. Atque etiam illud hac in re considerandum est, quod syllabae horum idiomatum nullam habent certam ac praefinitam quantitatem, quamuis habere posse videantur : sed ita communes sint omnes, vt nisi ex cantu nequeat earum cuiusque quantitas deprehendi, quam figurae sonis appositae significant, vt sicut ex sonis ; melos, ita rhythmus ex figuris possit agnosci, quibus variatis, etiam eisdem sonis, manentibus, rhythmus quoque variatur, quod in Graecis ac Latinis versibus contra fit ; cognito enim metri genere, cognoscitur et quantitas syllabarum, quae quia semper est eadem, quamuis soni varientur, rhythmus idem manet. Quare satis est in huiusmodi metris tantummodo syllabis apponere vel sonorum notas, vt antiqui Graeci faciebant, vel interuallorum, vt ex Diui Ioannis Damasceni noua institutione neoterici postea fecerunt. Quod et Latinos fecisse Boetius asserit his verbis : simul etiam hac breuitate captantes, vt si quando melos aliquod musicus voluisset asscribere, super versum rhythmica metri compositione distentum, has sonorum notulas asscriberet, ita miro modo reperientes, vt non tantum carminum verba, quae literis explicarentur, sed melos quoque ipsum quod his notulis signaretur, in memoriam posteritatemque duraret. Sed quoniam haec inferius copiosius differentur, [-247-] et apertius demonstrabuntur, satis erit nunc obiter attigisse, vt iam tandem pedum ipsorum tractationem, quantum ad musicam attinet institutionem, qua maiori claritate ac breuitate possumus, exordiamur.
De minimo et vnico pede duorum temporum, et de tribus pedibus trium, et de quibusdam quae circa plausum trium temporum a practicis perperam asseruntur. CAPVT VII.
COnferuntur igitur primo tempora vnum vni : ex qua collatione consurgit primus pes, et minimus ex duobus sonis monochronis (hoc est vnius temporis compositus) in quorum priori fit positio manus vel pedis, et in posteriori sublatio ; et quoniam tantundem morae consumitur in arsi quantum in thesi, in aequa deprehenditur consistere proportione, et ex duabus minimis constare, in quibus fit minimus plausus, qui frequentissimo in vsu apud practicos recentiores est, et a nostratibus compassum minorem diximus appellari, cuius exemplum in sonis esse potest, vt eos notis ac figuris [ClefC3,Mv,Mv on staff5] per quas soni et tempora a practicis neotericis apud Latinos significantur, absque syllabis ostendamus, quibus duae syllabae breues respondebunt vt aqua. Dictus autem est Pyrrichius a pyrricha saltatione armata, cuius meminit Athenaeus libro quartodecimo eo quod breuissimum omnium et citatissimum metrum reddat, vel, vt alijs placet, a Pyrrichio Deo Curetum, de quo mentio fit apud Pausaniam in Laconicis, ab his enim haec saltatio videtur originem traxisse, dum circa Iouem infantem cymbala atque aera saltantes pulsabant, ne videlicet Saturnus, vt habet fabula, vagientem audiret, et deprehenderet. Huic saltationi potest accommodari modus ille ac rhythmus saltandi, quem Hispani villanum vocant, quo etiam apud Italos Bergomates suis in cantilenis lepidissimis vtuntur, vt in earum exemplis cum de metris, quae hoc pede procurrunt, agemus, apparebit. Et quoniam est omnium pedum minimus, nullus alius ei conferri potest, sed vnicus esse duorum temporum inuenitur, quare et tripudijs aptissimus est, et prope semper a positione manus incipit, et desinit in sublationem. Collationem autem vnius ad vnum statim sequitur duorum ad vnum collatio, quoniam aequae proportioni dupla proxima est, in qua primo conferuntur duo soni quorum prior vnius temporis, posterior duorum, atque item duae syllabae, quarum prima breuis sequens longa sit, et dicitur Iambus, nam vt Horatius ait :
Syllaba longa breui subiecta vocatur iambus.
et trium temporum est vt in eisdem sonis et in syllabis, aquas. [ClefC3,Mv,Sv on staff5] Hunc plerique a Iambe dictum volunt ancilla Celei, quae Cererem ad Celeum hospitio diuertentem, et ob amissam filiam dolore affectam, ad Iambicos numeros saltando, reficere subinde solita fuisse traditur. Item puella quaedam alia, quae nescio a quo contumeliose vexata suspendio finisse vitam dicitur. Praeterea et anus illa, quae Hiponactem, cum forte lauanti interueniret, et scapham in qua lanam illa habebat, manu contingeret, increpando hoc pede a se repulit, monens hominem, ne scapham euerteret. Alij autem ab, [iambizein] iambum vocari malunt, quod verbum veteribus conuiciari significabat : est enim hic pes male dicendo in primis aptus et vsitatus : tametsi dubitari possit, vtrum verbum ipsum a pede potius appellationem traxisset. Sunt qui [para to ballein] iambum dici putent, quod quemadmodum qui iaculantur, e breui accessu in longum proferunt passum, vt eo fortiore nisu telum emittant : ita et iambus a breui incipiens in longam desinat. Haec et alia, Graeca curiositas inquisiuit, et nos hanc etymologiarum diuersitatem hic apposuimus, quod nihil eorum omittendum aut negligendum [-248-] putauimus, quod ad rem praesentem quoquo modo pertinere videretur : simul etiam vt hac opinionum et fabularum varietate, fastidium ac taedium illud, quod nuda ac ieiuna haec artium praecepta afferre secum solent, aliquo modo leuaremus. Hic pes nunc est in vsu in canticis quorundam hymnorum ecclesiasticorum, et plausus eius fere semper incipit a sublatione manus, et desinit in percussionem. Inueniuntur etiam in duobus sonis tria tempora sic disposita, vt prior habeat duo, posterior vnum : ex qua dispositione oritur secunda collatio duorum ad vnum, et ex ea secundus pes trium temporum, et duorum sonorum, qui vocatur trochaeus, vt in eisdem sonis, se inuersis figuris et in syllabis, Malua, contrarius Iambo in percussione : [ClefC3,Sv,Mv on staff5] hic namque incipit a positione manus, et desinit in sublationem ; pes volubilis et cursibus aptissimus, vnde et [apo trochou] nomen habet. Hephestio autem a currentium similitudine appellatum ait, quod vt currentes viam a principio longiorem ingressi, progrediendo eandem paulatim breuiorem faciunt : ita trochaeus a longa incipiens in breuem terminetur. Alij [para to tous peritrechontas tous bomous, toiouto metro adein], hoc est ab eo, quod qui aras in sacrificijs circumcursabant, huiusmodi pedis metro vtebantur. Idem et choraeus, et Cordax ab Aristotele vocari dicitur, eo quod et choris fabularum, et saltationibus comicis et mollioribus, cuiusmodi Cordax fuit, conueniret : quamquam Terentianus chorium, id est, breui dixerit his versibus.
Nec minus currit Trochaeus lege versa temporum
Syllaba longus priore, parcior nouissima,
Chorius idem nuncupatur a magistris plurimis.
hunc vt currentem damnat Aristoteles in oratoria dicendi grauitate, sed Hephestio laudat in numerosa canendi suauitate, quod ex eo hymni, praesertim in honorem Bacchi, componebantur olim ab antiquis, et nunc tetrametra fiunt, quibus in saltationibus vulgo frequenter vtuntur : et cantilenae etiam vulgares hoc pede, maxime apud Hispanos, procurrunt. Potest etiam dici Trochaeus Iambus inuersus vt ostendit haec Hispana dictio, a Mauris, vt puto, accepta, tahur, quae ludibundum significat, et inuersa erit hurta, quod est furatur ad hunc modum tahur Iambus, hurta Trochaeus, quod et soni etiam demonstrant, [ClefC3,Mv,Sv ; Sv,Mv on staff5] qui si repetantur alter in alterum incidunt, vt tahur, tahur, tahur. Nam iambi dicunt ; ludibundus, trochaei ; furatur. Tertia collatio trium temporum inuenitur in tribus sonis, quorum quisque ; sit vnius temporis, et in ea possunt conferri tam vnus duobus, vt in Iambo, quam duo vni, vt in Trochaeo ; et qui ex hac collatione nascitur pes tribrachus appellatur, quoniam tribus breuibus constat in syllabis, et tribus temporibus, vt, facere, et in sonis tribus minimis habet autem hic pes percussionem in plausu communem cum Iambo et Trochaeo : [ClefC3,Mv,Mv,Mv on staff5] potest enim incipere a sublatione manus et desinere in positionem, vt in priori sono manus attollatur, et in duobus posterioribus ponatur vt in Iambo, aut incipere a positione manus in duobus prioribus, et desinere in sublationem in tertio vt fit in trochaeo. Dicitur etiam et hic chorius siue choraeus, ea ratione videlicet, quod, vt ait Hephestio, hymni, qui in choris canebantur, vt plurimum hoc metri genere componebantur. Dicitur et trochaeus interdum et brachysyllabus, Trochaeus, propter temporum et mensurae similitudinem opinor, quam cum trochaeo habet, et quod trochaeus in eum resoluitur. Brachysyllabus autem a natura syllabarum. Nec tamen est plausus huius pedis quem practici vocant plausum trium minimarum, quae pyrrichij duabus aequiualent, ita vt non per additionem tertiae, longiorem, quam semibreuem vocant, fieri velint : quod nos effici posse non inficiamur, vt semibreuis non minus in tres partes aequales, quam in duas diuidi possit, sed minimam esse quamlibet trium, vt vtramlibet [-249-] duarum prorsus negamus : non enim eiusdem sunt longitudinis, quoniam idem esset dimidium et tertia pars eiusdem, quo nihil absurdius dici poterit. Quare necesse et plausum trium minimarum longiorem esse quam duarum, vt tribrachus longior est pyrrichio, aut si eiusdem sint longitudinis, tres non esse minimas, hoc est, dimidias partes semibreuis vt sunt duae, sed tertias, de quarum natura et vsu, quoniam ad praxin potius, quam ad theoricam pertinet, hic plura dicere supersedemus. Sed interim dicimus non magis esse rhythmici theorici duorum temporum aut duarum minimarum spatium in tria tertia partiri quam arithmetici speculatiue duarum vnitatum quantitatem, quamuis a practicis vtrunque maxima cum vsus commoditate fieri non negemus. Vocant etiam plausum trium temporum proportionem minorem, vt differat a plausu sex temporum, quem proportionem maiorem appellant, credo quod aequam non esse proportionem arbitrantur, quemadmodum vnisonantiam non esse consonantiam dicimus ; veruntamen ipsi contra faciunt, vnisonantiam enim consonantiam appellant, contra positionem Aristotelis et quam ille proportionem aequam nominat, ij videntur omnino proportionem esse negare. Falluntur etiam dum asserunt plausum trium temporum proportionem minorem esse, et sex temporum maiorem, cum vtraque sit eadem, quandoquidem illa sit duorum ad vnum, haec vero quatuor ad duo, licet plausus sex temporum longior sit quam trium : quemadmodum soni Diapason vnius licet alterius sonis grauiores sint, non tamen vna Diapason maior est altera, sed omnes eiusdem esse proportionis necesse est. Dicunt praeterea plausus trium temporum proportionem esse sesquialteram, credo quod eam vident numero ternario signari, nec animaduertunt, id solum significare temporum numerum, quae in eo plausu consumuntur, et neutiquem proportionem, quae vtique dupla est, quandoquidem in ea duo comparantur ad vnum ; neque plures pedes quam tres ex hac comparatione oriri posse manifestum est. De quibus haec dixisse satis sit.
De quinque pedibus quaternorum temporum, primo duorum, tribus medijs trium, vltimo quatuor sonorum. CAPVT VIII.
MIrabitur fortasse aliquis, quod cum omnes, qui de re metrica aut rhythmica scripserunt, prius de pedibus dissyllabis omnibus, qui quatuor inueniuntur, quam de vllo trisyllabo tractatum instituerint, nos de tribracho, qui trisyllabus est, antequam de spondaeo dissyllabo, verba fecerimus : verum is sciat nos eo id consilio fecisse, vt pedes temporibus potius, quam numeros syllabarum pares in vnum conferre possemus. Et cum tribrachus trium temporum sit, et ex iambi aut trochaei longa in duas soluta breues fieri constet, eum iambo et trochaeo subiunximus, quandoquidem et pro illis ponitur et chorius etiam, vt trochaeus ab Hephestione nominatur. Spondaeus autem cum ex duabus longis constet, quatuor habeat tempora necesse est, et cum pedibus reliquis quatuor temporum eum ratione congruit annumerari, et quia dissyllabus est, iure praecedet trisyllabos, et tetrasyllabos eiusdem magnitudinis. Spondaeus igitur ex duobus sonis singulis duorum temporum semibreuibus constat, et in verbis duabus syllabis longis vt, fratres. dictus [para sponden], hoc est, a libatione, eo quod in libationibus, quas dijs faciebant, huius pedis metro vtebantur : [ClefC3,Sv,Sv on staff5] diuturniorem videlicet vitam sibi, aliaque bona, vt Hephestio ait, precantes. Hic pes vtramque recipit in plausu percussionem, quoniam nunc incipit a positione manus, nunc a sublatione, cuius ratio est, quod priore manente longa, et posteriore in duas breues soluta, procreatur secundus pes quatuor temporum, qui dactylus nuncupatur, et incipit a positione manus ; et posteriore manente longa, et priore in duas soluta breues fit [-250-] illi contrarius percussione, qui dicitur antidactylus siue anapaestus ex duabus breuibus tertia longa constitutus, qui a sublatione manus incipit, et in positionem desinit. Quare cum reperietur ei dactylus admistus, in priore percutietur, et cum anapaestus in posteriore. Est ergo secundus pes quatuor temporum dactylus, ex tribus sonis, vt tribus syllabis constans, primo duorum temporum, et reliquis duobus vnius : vt in sonis et in verbis, carmine : vocatus hoc nomine, vt Hephestioni placet, a similitudine [ton daktulon], hoc est, digitorum ; nam et illi primos articulos, siue iuncturas longiores habent, posteriores autem breuiores : [ClefC3,Sv,Mv,Mv on staff5] vel a Dactylis ideis, quos Rhea in Ida Cretae monte apprehensa manu terra produxisse traditur, qui ijdem et Curetes dicuntur : nam Diomedes tradit Curetas seu Choribantas excogitasse genus lusus, quo clypeolis aereis inter se concurrentes tinnitu aeris illisi rhythmica pedis dactyli compositione vtebantur, ne Iupiter paruulus vagitu suo se Saturno proderet. Quos eosdem Pyrricha saltatione, quae concitatior est, ob eam causam vsos fuisse superius dictum est. Praecedit autem dactylus anapaestum, quamuis a longa, et non a breuibus sumat exordium ; quia vnum prius est duobus, vt Diuo placet Augustino licet alijs aliud videatur. Anapaestus vero, quem et antidactylum dici monuimus, eo quod dactylo contrarius sit, vt Iambus trochaeo, constat tribus sonis prioribus ; duobus vnius temporis, et tertio duorum vt tribus item syllabis duabus prioribus breuibus, et vltima longa temporum quatuor ; [ClefC3,Mv,Mv,Sv on staff5] vt, Deitas. dictus, vt Hephestio ait, anapaestus quasi [anapepodismenos], hoc est, retro actus et conuersus dactylus ; vel a referiendi verbo ; id enim [anapaiein] quasi referiens, vt qui reciproco sono dactylum quodammodo repercutiat. Est etiam quartus pes quatuor temporum, tribus item constans sonis, primo et vltimo vnius temporis, et medio duorum, vt [ClefC3,Mv,Sv,Mv on staff5] vt tribus syllabis, prima et vltima breui, media longa, cuiusmodi est amicus, et a re ipsa nomen habere videtur, nam amphibrachus nominatur, eo quod vtrinque circa longam breuem habet : ex qua causa idem et hypertheticus appellatur ab Hephestione, quod [hyperthephemenen], id est, superadditam, siue impositam breuem habeat. In quo pede animaduertendum est, non eandem proportionem in arsi et thesi seruari, quae in caeteris quatuor temporum seruatur : in alijs namque duo tempora duobus conferuntur, quod in aequa proportione fieri necesse est, neque duplam, vt in pedibus trium temporum, sed triplam ; quoniam plerumque incipit a positione manus, in qua consumit tria, et in sublatione vnum, aut contra, quod his versibus Terentianus ostendit :
Par pari figura non est, pugnat vnum cum tribus
Nec modum dupli rependit, nec tenetur sesquiplo
Exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam.
Vtrum autem a musica exigi debeat, inferius considerabitur cum de congrua pedum copulatione nobis habebitur sermo. Nunc dicendum est de quinto pede qui superest quatuor temporum, et quatuor etiam sonorum, vt syllabarum qui proceleusmaticus dicitur, cuius exemplum in sonis, [ClefC3,Mv,Mv,Mv,Mv on staff5] in syllabis, animula, dictus a [prokeleusai], hoc est a iubendo, et praeeundo verbis vel cantu, quod, vt traditur, in sacrificijs Mineruae quondam, versus ex proceleusmatico pede compositi, praecini solebant, et ad eorum exordia caeteri canentes vniformiter respondere, cantuque subsequi ; id quod et in celeusmate, hoc est, in cantu et clamore nautico (quod verbum ab eadem origine descendit) dum nauigarem fieri saepius audiui. Siue vt alijs placet, quod proceleusmatici versus, quos et pyrrhiacos Hephestio appellari ait, (nisi quis pyrrhichiacos dici debere contendat, a pyrrhichio pede videlicet, ex quo proceleusmaticus [-251-] componitur) ob celeritatem et cursum syllabarum, canticum simile clamori nautico generare videantur. Ex his ergo, quae dicta sunt, constat quinque pedes quatuor temporum inueniri, qui hoc poterunt etiam ordine commodissime disponi, vt primus sit spondaeus dissyllabus, incipiens, vt plurimum, a positione manus in priori longa, nisi cum ponitur cum anapaesto ; nam tunc incipit a sublatione vt, ille. alter dactylus trisyllabus incipiens etiam a positione manus in prima longa, et est primus trisyllaborum, qui ex vna longa et duabus breuibus constat, quoniam habet longam in primo loco. Tertius et in ordine trisyllaborum secundus, erit amphibrachus quoniam habet longam in medio, et in ea fiet manus percussio. Quartus et in ordine trisyllaborum tertius, erit anapaestus, quoniam habet longam in tertio, in qua etiam fiet manus percussio, vt amphibrachus sit medius inter dactylum anapaestum, in plausus percussione cum per se ponitur ; nam cum iungitur anapaesto, quod frequentissime fit in cantilenis vulgaribus, assumit eius percussionem et cum dactylo itidem percutitur ; vt, ille. Quintus est proceleusmaticus, qui recipit percussionem in prima vt spondaeus et dactylus ; in secunda, vt amphibrachus, et in tertia, vt anapaestus ; quoniam in eum omnes resoluuntur, et in his quinque pedibus plausus inuenitur, quem practici recentiores plausum maiorem appellant, et tempus imperfectum esse dicunt circulo per medium diuiso signatum, ad differentiam plausus minoris, quem in pyrrichio, vnico duorum temporum pede, diximus inueniri.
De octo pedibus quinque temporum a tribus ad quinque sonos progredientibus. CAPVT IX.
AGendum est nunc de pedibus quinque temporum, quorum partes, quae sunt arsis et thesis, sic se habent, vt altera bina, altera terna contineat tempora : non enim quinque in aequa diuidi possunt, vt duo et quatuor, et quae proxima est ei, quae in duo aequa fit diuisio, in duo et tria fieri continget. Quare non in aequa neque dupla, sed in sesquialtera proportione horum pedum partes consistere reperiuntur. Inueniuntur autem huius plausus octo pedes tres trisyllabi,quatuor tetrasyllabi, et vnus pentasyllabus. Trisyllabi vero sic se habent, vt primus constet ex tribus sonis, primo monochrono et duobus dichronis, vt [ClefC2,Mv,Sv,Sv on staff3] et ex tribus syllabis, prima breui et duabus longis ; vt iuuentus, dictus est autem bachyus, vt Hephestio habet, quod dithyrambicorum hymni de Baccho componi soliti, plerumque hoc pede constabant. Alij a bachis dictum malunt, eo quod saltationibus, et furori illarum conueniret. Debet autem incipere a thesi, quae habeat tria tempora, ita vt percutiatur vel prima breuis, vel potius prior ex duabus longis, vt Arsis, quae erit posterior longa reliqua duo contineat. Alter ex trisyllabis est, qui habet sonum vnius temporis inter duos bitemporeos, vt [ClefC2,Sv,Mv,Sv on staff3] et breuem inter duas longas, vt castitas, dictus autem est Creticus, quod a Cretensibus siue inuentus, vt Hephestio ait, siue in saltationibus crebro vsurpatus fuerit. Dicitur etiam amphimacer eadem ratione, qua superior amphibrachus, eo quod vt hic duabus breuibus, sic ille duabus longis constet ; incipit autem a positione manus et percussio fit in prima longa ; quo pede aliqua metra Latina procurrere deprehenduntur et nonnullae vulgares cantilenae, praesertim Hispanae, quarum exempla inferius afferemus. Tertius autem est palimbacchius, siue antibacchius eadem ratione, quoniam bacchio reperitur esse contrarius : nam sicut ille constat ex prima breui, et duabus longis ; hic ex duabus longis, et vltima breui constat, vt, laetare, et ex duobus sonis dichronis et tertio monochrono, vt. [ClefC2,Sv,Sv,Mv on staff3] Dicitur etiam Dionysius, eo quod ad dionysiaca cantica vsurpetur, et prosodiacus, quod prosodijs hoc est, hymnis panaegyricis, de quibus commentator Aristophanes in auibus meminit, aptus esset ; et pompeuticus, quod pompis conueniret. Caeterum alij descriptiones has inuertunt, et quem nos hic palimbacchium vocamus, illi bacchium [-252-] vocant : contra autem, quem nos bacchium, ipsi palimbacchium appellant, vt Terentianus et Victorinus. Sed hoc nullius, aut parui momenti est ; nam sicut palimbacchius est bacchio contrarius ; sic etiam bacchius palimbacchio. Incipit autem hic pes a sublatione manus, et desinit in positionem : vera enim et legitima eius percussio, videtur esse in secunda longa, ita vt arsis sit in prima, quae duo tempora contineat, et thesis in secunda longa, et vltima breui, quae tria reliqua consumat, vt manifestius apparebit, cum exemplum afferemus cuiusdam Hispanae cantilenae festiuiter hoc pede procurrentis. Sequuntur nunc quatuor pedes tetraphthongi et tetrasyllabi, qui paeones siue paeanes appellantur ; nam vtroque modo dici inuenies : vetustiores enim, vt Cicero, Quintilianus, Aristoteles, et alijs paeanis appellatione magis vsi sunt : posteriores autem, inter quos et Terentianus, et Hephestio, paeonem per, o, dicere maluerunt ; vnde et metri paeonici appellatio in vsu mansit, et videntur ipsa nomina, paeon, et paean, non alia re, quam dialecto inter se distare. Constant autem vnusquisque ex vno sono dichrono, et tribus monochronis : et Aristoteles quidem tertio de Rhetorica libro capitulo octavo duas poeanum species tradit, quarum prior, a longa incipit ; posterior in eadem insistit ; quem videtur in tertio de oratore libro Cicero sequi : de Aristotele nanque loquens, Ab eodem, inquit, illo maxime paean probatur, qui est duplex, nam aut a longa oritur, quam tres breues consequuntur, vt hae verba, incipite, desinite, comprimite : aut a breuibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt, domuerant, sonipedes : atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finiri. Haec Cicero ex Aristotele prope ad verbum effingit. Huius tamen artis numerorum magistri duas alias, medias horum, species tradiderunt, et qui secunda productam, et qui tertiam, reliquas vero omnes correptas habent : omnemque demum pedem, qui cum quatuor syllabis constet, vnam tantum earum longam habet, reliquas breues, paena vocarunt, quacunque in sede longa collocata sit. Disponuntur autem hoc ordine, vt primus sit, qui habet sonum dichronum in primo loco, secundus, qui in secundo, tertius in tertio, et quartus in quarto. Primus igitur paeon constat in primo dichrono, et reliquis tribus monochronis, et videtur ex trochaeo et pyrrichio componi, vel potius ex cretico, soluto tertio dichrono in duos monochronos deriuari ; vt in sonis [ClefC2,Sv,Svcd,Mv,Mv on staff3] et in syllabis, ambrosia, cuius plausus percussio eadem est, cum ipsius cretici percussione. Secundus paeon habet etiam quinque tempora et quatuor sonos, quoniam secundus est dichronus et reliqui monochroni, vt in sonis [ClefC2,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] et in syllabis, potentia, ex iambo et pyrrhichio vt apparet, compositus, vel potius ex bacchio factus vltimo sono dichrono soluto in duos monochronos, tametsi Hephestio eundem et [sumbleton], et creticum appellari dicit, symbletum, vt puto, [apo tes sumboles] quod Graecis interdum congressum et pugnam significat ; eo quod armatis saltationibus Curetum, a quibus et Creticum nomen accepisse diximus, aptus sit. Veruntamen magis hic pes mihi videtur cum bacchio conuenire, quam Creticus esse : nam incipit a breui, vt ille, et secundam habet longam, et pro tertia illius longa hic duas breues habet, vt in potentes et potentia conspicari licet. Quam ob rem eandem cum bacchio percussionem habebit. Paeon tertius ex quatuor sonis tertium habet duorum temporum et reliquos vnius, vt [ClefC2,Svcd,Mv,Sv,Svcd on staff3] et ex quatuor syllabis tertiam longam, et reliquas breues, vt moderata, compositus ex pyrrhichio et trochaeo. Idem, vt est apud Hephestionem, et didymaeus, et delphicus, et cureticus, et dromaeus appellatur. Habet autem eandem percussionem cum palimbacchio, quoniam ab eo deriuatur prima longa in duas breues soluta, vt aptare, agitare. Paeon quartus priores tres sonos monochronos et quartum dichronum habet vt [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] et in syllabis tres breues et vltimam longam, vt, facilitas, compositus ex pyrrhichio et iambo. Idem et Hyporchematicus dicitur, a canticis, videlicet, quibus in saltationibus vtebantur, quae [hyporchemata] vocant, et creticus, eo quod ex cretico, prima longa in duas soluta breues deriuentur, quemadmodum primus tertia, vnde [-253-] a positione manus incipiet, vt ille et in prima breui percutietur. Vnus reliquus est orthius pentaphtongus, qui constat sonis quinque et temporibus totidem, vt [ClefC2,Mv,Svcd,Svcd,Mv,Mv on staff3] et quinque syllabis breuibus ; vt, philosophia, incidit hic increticum siue paeonicum metrum, quoties longae illorum pedum in breues resoluuntur, cuius rei exempla statuemus inferius. Apparet autem orthium appellatum esse, vel ab eo, quod syllabae omens breues, et inter se aequales sunt ; vel quia in lege cantus, quam orthiam Graeci vocant, vsurpatus olim fuerit. Habet etiam plausus percussionem cum caeteris quinque temporum communem, quoniam pro quolibet eorum assumi potest. Horum autem pedum quinque temporum plausum, qui sesquialtera in proportione vere consistit, in artificiosis symphonetarum compositionibus, me nunquam inuenisse memini, sed in metris Latinis, et in vulgaribus cantilenis, nonnunquam inuenitur, vt cum de metris agemus, exemplis rem ipsam manifestam facientibus ostendemus.
De tredecim pedibus sex temporum, a tribus sonis dichronis ad sex monochronos vsque progredientibus. CAPVT X.
POst quinorum temporum pedes ipsius ordo rationis flagitat, vt de pedibus sex temporum dicamus, ad quae vsque tempora plausus, quem practici perfecti, seu ternarij temporis appellant, vim suam extendere reperitur : in quibus aut quaterna, binis, aut terna ternis tempora conferuntur, vt partim dupla, partim aequa proportione constare deprehendantur. Qui omnes a tribus sonis dichronis ad sex monochronos inueniuntur, et in syllabis primus eorum trisyllabus est, et vltimus hexasyllabus, medij vero tetrasyllabi, et pentasyllabi, vt in sonis tetraphthongi, et pentaphthongi. Primus ergo est molossus, ex tribus sonis dichronis constans, vt [ClefC2,Sv,Sv,Sv on staff3] et totidem syllabis longis ; vt, virtutes, dictus autem est molossus, vt Hephestio ait, a Molosso Pyrrhi et Andromachae filio, qui primus huiusmodi metro in Dodonaeo templo carmina dicitur decantasse : vel, quod verius, quia maximus pedum omnium simplicium est, nam longissimos, antiqui molossos vt idem autor est, vocabant. Idem et trimacer a syllabarum quantitate dicitur : et hippaeus quod equestrem incessum, vt puto, referat ; vertumnus praeterea et extensipes, vt Diomedes ait. cuius plausus potest habere percussionem in prima longa, et tunc thesis habebit duo tempora, et arsis quatuor, aut contra in secunda, vt arsis duo, et thesis quatuor habeat. Alter Ionicus a maiori, qui fit ex molosso tertio sono dichrono in duos monochronos soluto, vt [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] et tertia longa in duas breues, vt a prudenti, prudentia, et spondaeo et pyrrhichio componitur. Dictus est autem Ionicus, eo quod Iones eo vsi fuerint, vel quod canticis et motibus Ionicis, hoc est, lasciuis conueniat : nam hoc pede Sotades pleraque metra scripsisse dicitur. Idem et Perficus appellatur, propter historias Perficas, quae Ionico metro conscriptae fuerunt, vt Hephestio tradit, incipit autem hic pes, vt plurimum a manus positione, quoniam in eo longae breues praecedunt. Tertius est Ionicus a minori, superiori contrarius, incipit enim a breuibus, et desinit in longas, et quatuor etiam habet sonos, duos priores monochronos, et posteriores dichronos temporum sex, vt [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] et priores duas breues et posteriores longas, vt venerari : componitur ex pyrrhichio et spondaeo. Dictus idem et hypocyclius a rotunditate videlicet, eo quod versus eius in se redeant, et tanquam in orbem reuoluantur. Fit autem ex molosso primo sono dichrono in duos monochronos soluto, et habet percussionem in plausu contrariam Ionico a maiori, quemadmodum Iambus trochaeo, quoniam Ionicus a maiori, vt dictum est, incipit a positione manus, et percutitur in primo sono, qui dichronus est : hic autem a sublatione, [-254-] et percutitur in tertio priore ex duobus dichronis, vt inferius exemplis patebit. Sequitur quartus pes choriambus ex choraeo et Iambo compositus, vnde etiam nomen habet, et sonis quatuor constat primo et vltimo dichronis, duobus medijs monochronis, quia fit ex molosso medio dichrono in duos monochronos soluto, et quatuor syllabis, prima et vltima longis, et duabus medijs breuibus ; vt, [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] pontifices. Hic, vt Hephestio ait, et Cyclius dictus est, fortassis a Cyclicis versibus. Vnde et cyclio didascali poetae dithyrambici vocantur, de quibus in auibus Aristophanis mentio fit. Hic incipit a positione manus, et percutitur in primo dichrono : cui contrarius est quintus pes antispastus, quia medios sonos dichronos habet, et extremos monochronos, temporum sex ; vt [ClefC2,Mv,Sv,Sv,Mv on staff3] et medias syllabas longas atque extremas breues ; vt, Alexander, dictus [para to antispan] quod est distrahere, quia iambus et trochaeus, ex quibus hic compositus est, inter se opponuntur, et quasi in diuersa se trahunt. Hic quamuis a breui incipiat, in metris tamen quibusdam exorditur a manus positione et percussione primae breuis, vt positio habeat tria tempora, et tria sublationi relinquat, quod infra ostendemus. Sextus pes sex temporum est dijambus ex duobus iambis compositus, vt nomen sonat, primum et tertium monochronos, secundum et quartum dichronos habet ; vt [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] et primam et tertiam breues, secundam et quartam longas ; vt, benignitas. Dicitur autem et [tautopodia] vel [basis] Iambica haec iamborum continua geminatio. Incipit autem a positione manus, et percutitur in secundo, quo dichronus est, vt eius simplex. Septimus ditrochaeus, ex duobus trochaeis compositus, primum et tertium dichronos, secundum et quartum monochronos habet ; vt, [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Svcd on staff3] sicut in syllabis primam et tertiam longas, secundam et vltimam breues, vt fortitudo, in omnibus contrarius dijambo, vt sunt eorum simplices, vnde ditrochaeus incipit a positione manus, et percutitur in primo dichrono. Etiam his annumerandi sunt ex pentasyllabis quinque pedes senorum temporum, vno sono dichrono, et quatuor monochronis constantes, ex transpositione dichroni per singula quinque loca discrepantes, quorum primus et inter pedes senorum temporum octauus constat sonis, primo dichrono, sequentibus quatuor monochronis ; vt [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] in verbis, constituere, qui parapaeon, siue parapienus a Diomede et Graecis appellatur, et qui parapaeonem vicant, videntur eo respicere, quod hic ad paeonem syllabam vnam adijcit, qua dempta, per caetera illis similis est. De parapieni autem etymologia, quod afferam, nihil habeo, nisi a [para], praepositione minuendi, et a verbo [piainein] deductum hoc nomen putemus, vt significet parum velleniter pinguem aut crassum ; eo quod cum tot breuibus, vnam duntaxat longam admistam habet, quae tamen descriptio vulgaris foret, eodemque modo et caeteris intra hunc temporum numerum consistentibus attribui posset. Nonus, et horum secundus constans secundo dichrono et reliquis monochronis ; vt [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv on staff3] adulteria, vocatur periambus, quia vtrinque, id est, ex arsi et thesi, iambo temporibus par est : vel quod iambum a principio conmpositionis habet. Decimus et pentasyllaborum tertius, mesomacer, vel [mesomakros] Graece, medium sonum dichronum habet ; vt [ClefC2,Svcd,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] prohibebimus. Vndecimus et quartus pentasyllaborum Hegemoscolius sonis constat quinque penultimo dichrono, vt [ClefC2,Svcd,Mv,Mv,Sv,Svcd on staff3] totidem syllabis penultima longa ; vt, faciliora : componitur ex pyrrhichio et scolio, qui et amphibrachus est. Duodecimus pentasyllaborum vltimus pyrrhichianapaestus ex pyrrhichio et anapaesto compositus, sonos habet quinque, ex quibus vltimus tantum dichronus ; vt [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] et totidem syllabas ex quibus vltima longa ; vt, muliebritas. Quorum omnium plausus in primo sono non inepte percuti potest. Decimustertius et vltimus sonorum temporum pes dicitur dichoraeus, quod ex duobus choraeis, siue tribrachis componatur : vnde constat sex sonis [-255-] monochronis et totidem syllabis breuibus, vt [ClefC2,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] et, prohibueritis. Quem inter pedes sex temporum ordo doctrinae postulat annumerari : quemadmodum inter pedes trium tribrachus, et inter quatuor proceleusmaticus, et inter quinque orthius annumeratus est.
Quod a duorum vsque ad sex temporum pedibus in omnibus numeris plausus musicus inueniatur, neque in pedibus septenorum temporum rhythmus ad musicam aptus inueniri queat. CAPVT XI.
EX his ergo, quae dicta sunt, satis aperte demonstrasse videmur, in omnibus a duorum vsque ad sex temporum pedibus plausum musicum inueniri. nec pedes quinorum temporum a musica reijciendos esse, quamuis eorum plausus apud practicos nulla fiat mentio : atque Aristoteles tertio rhetoricae libro, ex his metra non constare, videatur asserere. Quod quantum ipsius naturae rei consentiat, suo loco rationibus, et exemplis sensui rem ipsam manifestam facientibus ostendemus. Nunc autem exquirendum est, vtrum septenorum temporum pedes musicis rhythmis constituendis apti sint, in quibus quaterna ternis tempora comparantur : quae collatio, quoniam sesquitertiam rationem constituit, a Graecis eos epitritos nominari coegit. Qui quatuor a metricis ponuntur, quatuor item syllabis, tribus longis, et vna breui constantes, quae diuersis in locis posita diuersos creat epitritos : in primo primum, et in secundo secundum, atque ita deinceps in tertio et quarto : quod ostendunt hae dictiones, sacerdotes, conditores, Demosthenes, Constantinus. In quibus nisi vno tempore minuantur, vt senorum sint, aut vno augeantur, vt octonorum, plausus omnino claudicabit. Posset autem aliquis, apti sint nec ne rhythmo musico, dubitare ; quoniam illis non solum Oratores, verum etiam Poete, quibus cum musicis maxime conuenit, passim vtuntur : vt Horatius primi libri carminum ode octaua,
Lydia dic, per omnes Te deos oro Sybarim.
Ex quibus primus et vltimi sunt choriambi, secundus bacchius, tertius epitritus secundus. Quod non vtique facturi fuisse videntur, nisi per musicam eis liceret ; quandoquidem Plato in politicis, eandem musicen atque poeticen omnino facit, quod duarum illarum tanta coniunctio sit, tantaque in vtraque numerorum et proportionum similitudo, vt neque rebus separari mutuo posse videantur. Qua etiam de causa videtur et Comicus ille poeta de seipso dixisse, qui artem tractant musicam. Veruntamen epitritos a musica prorsus alienos censeri debere dicimus, ex Diui Augustini testimonio, qui musicae libro quarto. Hos, inquit, pedes quinque ac septem videlicet temporum, vt spernentius poetae, ita soluta libentius assumit oratio, quod valde conuenit cum his, quae superius capitulo sexto ex Aristotele et Cicerone posita sunt, in quibus nulla fit epitritorum mentio. Et Hephestio quoque, vt quidem ab Aldo citatur ; Metra, inquit, ex pedibus quibusdam fiunt, habentibus vel aequam proportionem, vel duplam, vel sescuplam : aequam, vt dactylus ; vna enim longa duabus breuibus proportione respondet : duplam, vt trochaeus : longa enim dupla breuis est : sescuplam, vt bacchius ; breuis enim et longa sescupla proportione ad longam sese habent. Haec ille, quae fere sunt eadem cum his, quae supra ex Terentiano posuimus : vbi postquam eos pedes, quorum arsis et thesis aequam inter se rationem, aut duplam, aut sescuplam custodiunt, ad musicam aptos esse dixit, quidquid ab his discreparet, absonum reddere melos asseruit. Vnde epitritos, quorum partes nullam harum inter se rationem custodire possunt, a musica prorsus alienos esse necesse est : quod illis accidit propter numerum temporum septenarium, qui nullas in partes diuidi potest, quae aliquam e tribus proportionem efficiant : nam cum [-256-] in duo aequa partiri nequeat, si proxima ei, quae in duo aequa fit, partitione diuidatur, sesquitertiam proportionem partes habebunt, vt quatuor ad tria, atque ita in diuisione primi numeri binarij reperietur aequa inter duas vnitates, et in ternarij dupla, et in quinarij secundi imparis sesquialtera, et in septenarij tertij sesquitertia. Ex quo illud quoque iam apparet, quanta cognatio rhythmicae cum harmonica intercedat. Nam neque illic inter consonantias perfectas numeratur, quae non ex eisdem proportionibus constet, aequa videlicet vnisonantia, dupla Diapason, sesquialtera Diapente. Diatessaron autem, quae in sesquitertia consistit, imperfectarum est prima ; vnde cantus in illa nisi altera ex imo ipsi respondeat, consonare aut perfici non potest, vt in secundo huius operis libro satis aperte demonstratum est. Quemadmodum igitur neque in Harmonicis illa, de qua modo diximus, epitrite, per se consonantiam, siue harmoniam aliquam sonoram perfecte ac vere efficit, sed alijs tanquam subsidiaria quaedam accedit : ita neque pedes, qui proportionem temporum eandem referunt, ex se carmen, aut metrum aliquod absolute procreant, sed solum in locum aliorum vicissitudinis gratia ; et, vt puto vitandae, vt interim hoc verbo vtamur, identitatis causa, succedunt. Ita enim epitriti in locum choriamborum, atque aliorum pedum sex temporum ingrediuntur in poeticis compositionibus, vt in locum iamborum et trochaeorum pedum trium temporum admittuntur spondaei et dactyli et reliqui quatuor temporum pedes. quod etiamsi poetis multis de causis, quas inferius afferemus, licitum sit, musicis tamen id facere non licet ; sed tam in sonis quam in syllabis pangendis paritas temporum in pedibus seruanda est, vt in numeris puritas et in plausu seruetur aequalitas. Vnde practici plausum vsque ad sex minimas, aut sex sonos monochronos in cantu docent dilatari, nec vlterius iuxta sensus et rationis iudicium arbitrantur posse proferri. Quare nullum habent tribus semibreuibus longiorem, quem ternarium, vt diximus, et perfecti, hoc est longissimi temporis, appellant. Erunt ergo pedes, qui a duobus temporibus vsque ad sex consequenter sine vllius numeri intermissione reperiuntur, numero triginta, vnus duorum, tres trium, quinque quatuor, octo quinque, tredecim sex, qui omnes ad summam redacti trigesimum numerum implent.
De nouo quodam ordine disponendi pedes, et plures octo temporum absque dispondaeo ponendos esse. CAPVT XII.
Possunt etiam hi triginta pedes alio nouo quodam ordine, qui potius ad tempora, quam ad sonos, aut syllabas respiciat, considerari, atque disponi, vt vnus sit duorum temporum pyrrhichius ex duobus sonis monochronis. Tres trium : primus tribrachus ex tribus sonis monochronis, alter trochaeus ex duobus sonis, qui fit ex contractione duorum priorum sonorum tribrachi : Tertius iambus duorum item sonorum ex contractione duorum posteriorum tribrachi. Quinque quatuor temporum, proceleusmaticus ex quatuor item sonis monochronis ; dactylus ex tribus ex contractione duorum priorum proceleusmatici : amphibrachus etiam ex tribus duobus proceleusmatici medijs in vnum contractis : anapaestus item trium ex contractione duorum posteriorum proceleusmatici : spondaeus duorum quatuor monochronis eiusdem in duos dichronos contractis. Octo quinque temporum, orthius ex quinque sonis monochronis : paeon primus quatuor primo et secundo orthij in vnum contractis : alter paeon ex contractione secundi et tertij : tertius ex contractione tertij et quarti : quartus ex quarti et quinti coniunctione. Tres trium sonorum, palimbacchius quatuor primis orthij in duos contractis : creticus primo et secundo eiusdem orthij, et quarto et quinto etiam in duos contractis : bacchius ex contractione secundi et tertij, et ex quarti et quinti coniunctione. Tredecim sex temporum, primus [-257-] ex duobus tribrachis vel ex sex sonis monochronis, dichoraeus ab Hephestione dictus : secundus parapaeon, ex contractione primi et secundi eiusdem : tertius etiam quinque sonorum contractis secundo et tertio, dictus periambus : quartus mesomacer ex contractione tertij et quarti : quintus Hegemoscolius ex contractione quarti et quinti : sextus pyrrhichianapaestus, ex contractione quinti et sexti. Ex quibus primus sex sonorum, et quinque sequentes quinque sonorum etiam esse reperiuntur, quos sex quatuor sonorum sequentur, vt septimus in ordine sit Ionicus a maiori, ex contractione quatuor sonorum priorum primi hexasyllabi in duos : octauus Ionicus a minori ex contractione quatuor posteriorum in duos eiusdem hexasyllabi : nonus choriambus ex contractione primi et tertij binarij eiusdem : decimus antispastus ex contractione quatuor mediorum eiusdem in duos : vndecimus ditrochaeus ex contractione primi et secundi, et quarti, et quinti eiusdem : duodecimus dijambus, ex contractione secundi et tertij atque itidem quinti et sexti : decimustertius molossus, sex monochronis in tres dichronos contractis. Qui omnes trigesimum numerum explent, vt dictum est ; atque hic quidem ordo multo magis rerum naturae, quam superior videtur esse consentaneus : fit enim in hoc pes per compositionem, in illo vero per solutionem ; et prius videtur esse natura componere quam diuidere, sed cuilibet optio datur vtrum maluerit eligere. Poteramus autem huc vsque in pedum inuestigatione procedere, et in senario temporum numero, qui perfectorum primus est subsistere : quandoquidem, vt ostendimus, a primo ad hunc vsque numerum consequenter, ad musicum rhythmum apti pedes inuenti sunt, et in septenario, neutiquam inueniuntur. Nihilosecius tamen ipsa experientia ratione non annuente permoti, et omnium antiquorum, qui hac de re scripserunt, autoritate compulsi, dispondaeum octo temporum pedem illis adiungere coacti sumus, quia ratione consentaneum esse videbatur. Vt quemadmodum ex pyrrhichij geminatione nascitur proceleusmaticus, et ex iambi dijambus, et ex trochaei ditrochaeus ; ita spondaeo duplicato fieret dispondaeus : ne vllus pes duarum syllabarum esset, qui non geminaretur, ex quorum geminatione alij compositi pedes emergerent, et ad octo temporum numerum in illis perueniretur. Et sicut consonantijs omnes proportiones consequenter vsque ad sextuplam aptae sunt, et septupla inepta, octupla vero denuo aptissima est ; sic etiam omnes a duorum vsque ad sex temporum pedes, nullo numero intermisso, musico rhythmo conueniunt, septem autem nequaquam, octo vero temporum conuenientissimus est. Neque plausus mensura longior est, quam aures pati possint, quandoquidem Arabes et Mauri his pedibus octonarijs in tympanis frequenter vtuntur : et nostrates etiam, in his, quae ab illis mutati sunt, instrumentis, et atabalia Punica lingua vocant, non alijs pedibus frequentius vti consueuerunt. A quibus etiam accepisse reor, vt multa alia cantica, modum illius antiquae satis atque vsitatae cantilenae, quam villancicos vulgo dictitant, octonorum temporum pedibus procedentis. Et apud Italos saltatio, quae Pauana Milanesa vel Passoemezo vulgo vocatur, octo dispondaeis constat singulis octonorum temporum : vt cum de metris agemus, ostendemus exemplis. nunc autem merito quaeri potest, cur non etiam plures octo temporum pedes, a quatuor sonis dichronis vsque ad octo monochronos constituantur, quemadmodum a duobus ad quatuor, quinque quatuor temporum, et a tribus ad sex, tredecim sex temporum constituti sunt, cum numerus sonorum, quamuis temporum numerus non augeatur, hic etiam, vt in illis, possit augeri, quod ad diuersitatem et pluralitatem pedum faciendam, omnes antiqui satis esse censuerunt. Sed Diuus Augustinus nullos pedes ad plures, quam ad quatuor syllabas progredientes, quamuis non ad plura, quam octo tempora protendantur, ad musicum rhythmum admittit, credo quia nullus rhythmus aut metrum versusve, aut per quam rarus, inueniatur, ex pedibus quatuor syllabas excedentibus denominatus ac contextus, vel, vt in sua quaternaria progressione persistat, ad quam omnia referre conatur. Veruntamen nos, qui non tam syllabis aut sonis pedes ac rhythmos quam temporum numero metimur, rem multo aliter [-258-] se habere censemus, atque octo temporum pedes triginta et quatuor dicimus inueniri.
De quatuor et triginta pedibus octo temporum, et cur omnes pedes sexaginta quatuor et maximus pes octo temporum esse debeat. CAPVT XIII.
SVnt autem hi trigintaquatuor pedes, si per modum solutionis disponantur, vnus ac primus ex quatuor sonis dichronis consistens, quem superius dispondaeum diximus appellari, cuius exemplum erit in sonis [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] et in verbis, adsit nobis. Quinque sonorum erunt decem, tribus dichronis et duobus monochronis constantes, ex quibus quatuor fiunt per superioris singulorum dichronorum solutionem, duobus monochronis absque vllius dichroni interpositione, per quatuor loca deductis, quod haec ostendent exempla [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3] bene fac nobis : [ClefC1,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] fac bene nobis : [ClefC1,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] nobis bene fac : [ClefC1,Sv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] nobis fac bene.
Sed non ita commode hoc in verbis vt in sonis ostendi potest, quia non syllabae quocunque modo inter se copulatae, veluti soni, verba significantia conficiunt : vtcunque tamen possumus, illos imitari conamur. Tres etiam fiunt per vnius dichroni inter duo monochros collocationem, ita vt in primo duo monochroni sint primus et tertius, in secundo secundus et quartus, in tertio tertius et quintus hunc ad modum [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] adeste nobis, [ClefC1,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] maximi viri, [ClefC1,Sv,Sv,Svcd,Sv,Mv on staff3] nobis adeste Duo per duorum dichronorum interpositionem, vt in priori monochroni sint primus et quartus, in posteriori secundus et quintus, hoc modo [ClefC1,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv on staff3] viri maximi, [ClefC1,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3] dulcis et pulchra.
Per interpositionem trium vnicus, vt, [ClefC1,Svcd,Sv,Sv,Sv,Mv on staff3] comae flauentis.
Sex autem sonorum quindecim, ex quibus sonis duo dichroni et quatuor monochroni, nam quinque fiunt duobus dichronis absque monochroni interpositione, a primo loco ad quintum vsque variatis, per hunc modum [ClefC1,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] altis capitibus : [ClefC1,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv on staff3] supinis manibus : [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] nitidis lancibus : [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv on staff3] fragilibus rebus : [ClefC1,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] capitibus altis. Quatuor per vnius monochroni locationem inter duos dichronos : [ClefC1,Sv,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv on staff3] fortitudinibus : [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] benignitatibus : [-259-] [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] animis duabus : [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] animulis suis. Tres per interpositionem duorum, vt [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv on staff3] face bene dic bene : [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Sv,Mv on staff3] suis animabus : [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] bene fac bene dic : Duo per interpositionem trium in hunc modum [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Sv,Mv on staff3] sunt bona caduca : et [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Sv on staff3] caduca bona sunt.
Vnus quatuor interpositis, vt [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv on staff3] fac bene bene dic. Septem sonorum fiunt septem ex vno dichrono et sex monochronis, dichrono a primo ad vltimum per singulos variato : primus [ClefC1,Sv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] est animus hominis : secundus [ClefC1,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] amicus hominibus : tertius erit huiusmodi [ClefC1,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] homo sis hominibus : quartus [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv on staff3] animus est hominis : quintus [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] hominibus est Deus : sextus erit sic [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv on staff3] hominibus amicus : septimus [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] animus hominis est. Vnus et vltimus octo sonorum, vt et temporum ex omnibus monochronis, vt [ClefC1,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] animus hominis erit.
Qui omnes in summam redacti sunt triginta et quatuor : ex quibus vni primo dispondaeo nomen inditum est ; reliqui quoniam adhuc a nemine considerati sunt nominibus carent. Quod si quis obijciat, hoc numeros esse potius quam pedes, nec solum numeros sed metra etiam ac versus in illis inueniri, nos id non inficiamur, potest enim idem spatium temporis diuersis rationibus, vt pes et numerus ac metrum considerari, cuius omne iudicium ad plausum referri debebit : nam quidquid sub vnica plausus mensura comprehenditur, quod spatium octo temporum longissimum esse dicimus, id omne pes appellatur ; si vero plures in eo manus sublationes et positiones fiant, id iam rhythmus ac metrum esse poterit. Quam ob rem aut dispondaeus non vt pes considerandus est, aut hi triginta et tres pedes, qui a nobis positi sunt, necessario debebunt considerari : qui si triginta superius positis annumerentur, erunt omnes ad musicam apti pedes quatuor et sexaginta, qui numerus praeter hoc quod ex vnitate per duplam progressionem, sexies aucta pruducitur, inuenitur esse primus cubicus et quadratus simul : oritur etiam ex primo quadrato per radicem cubicam, qui quaternarius est, et ex primo cubo octonario per quadratam. Nec dissentaneum videtur esse rationi, vt maximus pedum numerus, ex maximi pedis temporum numero, in seipsum ducto proueniat : nam ex potentia octonarij, qui maximus temporum in pedibus numerus est, prouenit maximus etiam pedum numerus, sexagintaquatuor. Nec plures [-260-] aut pauciores a musico pedes inuestigandi sunt : quia sensus aurium non patitur, plausus mensuram amplius quam ac octo temporum longitudinem vsque, protendi : vt scilicet aliquis modus pedibus constituendis praefigatur, qui optime in octonario numero statuetur, quia primus cubus est, quae figura inter solidas optima esse censetur, vt a binario, qui primus numerus linearis est, ad primum cubum, omnes pedes ab ipso rerum auctore, mirabili rationis artificio constituti fuisse videantur. In quo illud etiam videtur non minima consideratione dignum, quod pedes quorum arsis et thesis in aequa ratione consistunt, in binario et quaternario et octonario numero reperiuntur : in quibus prima linea et quadrata superficies recti linearum optima, et cubi figura solidarum pulcherrima constitutae sunt, et per duplam progressionem, aequalesque proportiones procedunt : quae proportionalitatem geometricam faciunt. Illi vero, quorum partes duplam proportionem custodiunt, ternarium et senarium numerum sortiuntur, vtrumque, triangularum : quae figura solidarum prima est, et quemadmodum plausus temporum sex, ad trium plausum duplam habet longitudinem, sic etiam senarius ad ternarium duplus est, qui quoniam non solum in partes duplam et simplam, sed in aequas etiam diuidi potest, arsis et thesis in eo vtramque proportionem aequam et duplam habere poterunt.
Quas proportiones arsis et thesis pedum sexaginta quatuor efficiant, et quibus rationibus pedis minimi et maximi a binario ad octonarium quantitas constituta sit. CAPVT XIIII.
HOrum ergo pedum partes pratim in aequa proportione consistunt, vt pyrrhichij, et quatuor quaternorum temporum et ex pedibus sex temporum, in quibus terna ternis possunt comparari, qui sunt choriambus, et antispastus, et dijambus, et ditrochaeus, et primus exasyllabus, quem dichoraeum ab Hephestione diximus appellari : nam in his non solum quatuor duobus, sed terna etiam ternis conferri valent. Atque etiam fere omnes pedes octo temporum, in quibus quaterna quaternis tempora comparantur, aequam proportionem in arsi et thesi custodiunt, vt dispondaeus et qui ex reliquis quatuor temporum pedibus componuntur, siue ex eisdem, siue cum alijs inter se copulatis : neque omnes omnino diximus, quia sunt aliqui ex eis, qui videntur in duo aequa diuidi non posse ; quod paulo inferius ostendemus. Alij autem dupla, vt sunt trochaeus, et iambus, et tribrachus, qui quoniam trium sunt temporum, non in aequa diuidi possunt, se proxima ei, quae in duo aequa fit, diuisione, in duo et vnum, in quibus dupla consistit : et omnes sex temporum : nam quamuis senarius possit in duo aequa diuidi, potest tamen vt ternarius, cuius duplus est, proxima ei, quae in aequa fit diuisione partiri, vt primo in tria et tria, deinde in quatuor et duo diuidatur, quae duplam rationem custodiunt : et vnus amphibrachus in tripla, quod omnes antiqui fatentur. Nam cum quatuor sit temporum et trium sonorum, quorum extremi monochroni sunt et medius dichronus, si plausu partiri non potest in duo et duo, necesse est in tria et vnum diuidi ; siquidem in quaternario non est alia proxima aequae diuisio. Deinde omnes pedes quinque temporum per sexcuplam proportionem diuidentur, nam quinarius numerus cum in duo aequa diuidi non possit, proxima aequae diuisione diuidendus erit in duo et tria, quae sesquialteram siue sexcuplam faciunt. In pedibus autem octonorum temporum maior pars in aequa diuiditur, hoc est, in quatuor et quatuor, vt dictum est, sed bona pars diuiduntur aequae proxima diuisione, hoc est, in quinque et tria. Sunt autem hi, qui ex cretico, et bacchio, et paeone quarto cum singulis trium temporum pedibus componuntur, ex bacchio cum iambo, vt valetudines ; cum trochaeo, adaptauere ; cum tribracho, valetudinibus ; ex cretico cum iambo, fortitudines ; cum trochaeo, [-261-] excitauere ; cum tribracho, fortitudinibus ; ex paeone quarto, et iambo, similitudines ; ex eodem et trochaeo, recuperauere ; cum tribracho, similitudinibus. Quod eadem ratione fit in octonario, qua in quaternario amphibrachus, non in aequa, hoc est, in duo et duo, sed in tria et vnum, quae triplam faciunt, diuiditur : nam eodem modo hi pedes non in partes, quae proportionem aequam inuicem habeant, diuiduntur, sed in eas, quae superbitertiam inter se custodiunt. Nec mirum videri debet, pluribus additis pedibus, plures etiam addi proportiones : adduntur autem his, quas Aristoteles et Cicero in pedibus, qui adhibentur ad numerum, necessario dicunt inueniri, tripla et superbitertia Et triplam quidem omnes antiqui posuerunt, superbitertiam autem ponere non a ratione multum abhorrere censemus, vt non solum aequa et prima multiplicium et prima superparticularium, sed prima etiam superpartientium, quae tertij generis etiam est simplicium, in pedibus ad rhythmum aptis inueniatur ; quemadmodum in harmonica ad consonantiarum generationem aptissima est inuenta, tametsi nemo antiquorum illius mentionem fecisse reperiatur. Possunt tamen omnes ad aequam reduci, vt suo demonstrabitur loco. Ex his ergo sexaginta quatuor pedibus trigintanouem seruant aequam proportionem in arsi et thesi ; septem, duplam ; octo, sesquialteram ; nouem, superbitertiam ; vnus triplam. Seruantes aequam sunt pyrrhichius, spondaeus, dactylus, anapaestus, proceleusmaticus, choriambus, antispastus, dijambus, ditrochaeus, et omnes pentasyllabi praeter mesomacrum et orthium, qui sunt quatuor, et vnus hexasyllabus sex temporum, et vigintiquinque octo, qui simul sumpti faciunt triginta nouem. Duplam vero custodientes sunt, tres ternorum temporum iambus, trochaeus, tribrachus ; et quatuor senorum, molossus, et duo ionici, et mesomacer. Sexquialteram autem, bacchius, creticus, antibacchius, et quatuor paeones, et orthius, qui sunt, octo. Superbitertiam, nouem octo temporum, quos paulo superius posuimus, qui quoniam anonymi sunt, a numero sonorum aut syllabarum poterunt nominari, vt sint quatuor pentasyllabi, totidem exasyllabi, vnus heptasyllabus : et triplam tandem custodiens vnus amphibrachus. Scire tamen oportet, omnia quae dicta sunt, potius de temporum, quam sonorum aut syllabarum numero, vt saepe diximus, intelligi debere : nullus enim pyrrhichio minor pes inuenitur, nam etiam si duo aut plures sint soni, nisi mensuram duorum temporum expleant, pedem non constituunt. Quod tam voce quam Organis aut alijs musicis instrumentis canentes experiuntur : qui minimam, quam vocant, et in qua temporis vnius mensuram debere constitui, superius demonstratum est, nunc in duas partes, saepe in quatuor, atque etiam octo diuidunt : non tamen plures illi soni, nisi duarum minimarum tempus occupent, plausum apud eos conficiunt, nec pes esse potest vbi plausus non sit, quamuis plausus et pes hoc videantur discrepare, quod diuersi pedes possunt eundem plausum habere, sed diuersi plausus non possunt eiusdem pedis esse ; et pedes quidem non solum ex diuerso temporum, sed etiam sonorum numero variantur, plausus autem tantum ex temporum diuersitate. Praeterea duo pedes sub vno plausu saepe continentur, vt in trimetris iambicis, qui sex pedes et tres habent percussiones, duo plausus sub vno pede nunquam. Sed vt ad minimae diuisionem redeamus, non hoc repugnare dicimus naturae temporis, quod ex continuis est et infinitas in partes diuidi potest ; verum hanc considerationem ad rhythmicum affirmamus non pertinere magis, quam ad arithmeticum diuisionem vnitatis, apud quem ita tempus principium est rhythmi, vt apud arithmeticum vnitas numeri. Pertinet autem haec vnius temporis diuisio ad practicos musicos, quemadmodum vnitatis partitio ad practicos arithmeticos, qui de fractionibus numerorum tractant, vt superius dictum est, vnde hanc numerandi artem, quae de numeris fractis agit, Algebram Arabes appellant. Quo etiam nomine eam chirurgiae partem, quae circa membra fracta versatur, nuncupant, et eius peritos Algebristas vulgo nominant. Quam ob rem seu plausus figurae semibreuis in tria tertia diuidatur, quem trium minimarum compassum improprie supra diximus appellari, siue in quatuor quarta, modo nihil depereat aut accrescat ex temporibus, quae pedem illum [-262-] constituunt, semper erit pyrrhichius. Atque ita minima vnius temporis figura in quotquot libuerit partes diuisa, non in rhythmica tempora diuidetur, nec plura quam vnum rhythmicum tempus efficiet : eodem etiam modo non dispondaeo, aut quolibet octo temporum pede maior pes efficitur, etsi plures quam octo sonos habeat, modo sint minima minores, vt sunt apud practicos, et octonarius temporum numerus non augeatur ; nec minor si pauciores habeat quam quatuor, modo sint semibreuibus longiores, ita vt temporum numerus non minuatur. Possunt enim apud musicos soni aut syllabae quantitate temporis minui vel augeri, vt ratio cantici postulat, quod metrici poetis Graecis aut Latinis facere non concedunt, quamuis eis longas pro breuibus et pro longis breues saepe ponere liceat. Sed quoniam nullus modus temporibus augendis aut minuendis reperitur, et doctrina non circa infinita versatur, debuit aliquid determinatum per artem intellectus inuenire, in quo proprie speculationis acumen exerceret. Nam vt licet soni potentia infiniti sint, aliquem tamen in his numerum certum disciplina constituit, quo certa de his in Harmonica, scientia traderetur, eodem modo minimum aliquid et maximum in temporis quantitate praefixit, vt vera ac determinata de numerositatibus temporum doctrina posset haberi : atque ita minimum pedem non pauciorum, quam duorum temporum, nec maximum plurium quam octo, vt etiam octo sonos Diapason repraesentaret, esse constituit.
Quo nam pacto pedes inter se rite misceantur, et de grauissimorum autorum dissensione circa pedis amphibrachi ad rhythmos musicos admissionem, aut ab illis exclusionem. CAPVT XV.
HActenus a nobis dictum est, qui pedes et quot numero ad musici rhythmi constitutionem apti sint : nunc autem dicendum est, qui pedes cum quibus rite misceantur, et quid ex eorum legitima commistione proueniat. Nam quemadmodum non quaelibet litera cum qualibet ad constituendam syllabam apte coniungitur, nec in Harmonica quodlibet cum quolibet interuallum commode copulatur, vt in tertia huius operis parte demonstratum est ; sic etiam non quilibet pes cuilibet rite miscetur. Sed in eorum mistione seruanda est omnino, quoad fieri possit, aequalitas : nam principio ijdem pedes cum eisdem optime copulantur, quoniam inter eos summa reperitur aequalitas, et vt est in prouerbio, pares cum paribus facillime congregantur. Quare pyrrhichio recte miscebitur pyrrhichius, et iambo iambus, atque idem in caeteris optime fit. Deinde rite copulabuntur inter se pedes, qui licet idem non sint propter sonorum imparitatem, aut aliam ob causam, erunt tamen temporibus pares et percussione non dissimiles : quandoquidem, vt Diuus Augustinus ait, nihil auribus potest esse iucundius, quam vt varietate demulceantur, et aequalitate non defraudentur. Quam ob rem pyrrhichio nullus alius pes rite miscebitur, quia non est alius pes duorum temporum, qui cum eo possit aequari ; quod si in metris saepe cum alijs admistus inuenitur, id fit per silentiorum interpositionem, de cuius necessitate et conuenientia insequentibus habebitur sermo. Et iambo ac trochaeo tribrachus rite copulatur, quia trium est temporum, vt illi, et ex vtriusque resolutione fit. Iambus autem et trochaeus non rite miscentur, quia licet temporibus sint pares, sunt tamen dissimiles percussione, cum alterius proprium sit a sublatione manus, alterius a positione principium capere, qua in vtroque proprietate seruata sub eodem plausu eos impossibile est pangi, quod in Ecclesiasticis hymnis conspicari licet, nam contraria percussione iambici et trochaici plauduntur, vt, Deus creator omnium, [ClefC3,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] et Pange lingua gloriosi [ClefC2,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] [-263-] Qui praeter hoc quod ita contrarias naturas habent, vt contrarias etiam percussiones desiderent, simul auditi dissonum efficiunt auribus concentum ; fieri tamen potest, vt in vtroque manente temporum aequalitate, percussionis in altero natura mutetur, et vterque vel a positione, vel a sublatione manus sumat initium : et tunc non inepte aut simul incipere, aut alter post alterum poterunt collocari, vt in his exemplis ostenditur [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] Iupiter precor faue : [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv on staff3] Iupiter precor adsis : in quorum priori sunt tres trochai consequenter dispositi cum semipede, in posteriori vero duo trochaei iambus cum eodem semipede, vel potius, quoniam per dipodiam plaudi debent, vt inferius docebimus, prius aequiualebit ditrochaeo et cretico, posterius ditrochaeo et bacchio : qui non incongrue copulantur. Reperiuntur autem huiusmodi variationes inter bases et tenores cum superioribus vocibus cantus figurati, et in cantilenis vulgaribus, tam Gallicis quam Hispanis, quod practicis notissimum est. Ex pedibus quatuor temporum optime copulantur spondaeus, et dactylus, et proceleusmaticus, vt in versibus hexametris licet conspicari. Anapaestus autem cum dactylo non aliter, quam iambus cum trochaeo coniungitur, propter dissimilem percussionem, vnde apud Homerum aliquoties et apud Virgilium semel, et semel etiam apud Catullum anapaestum pro spondaeo aut dactylo positum memini me reperisse ; apud Homerum quidem Iliados .[eta]. in eo versu, cuius initium est [boreeste zepheroste], vbi primus pes anapaestus, secundus dactylus ineunitur. Virgilianus autem in Georgicis est hic,
Fluuiorum rex Eridianus camposque per omnes,
in quo primus etiam est anapaestus, alter spondaeus, tertius dactylus. Catullianus vero est pentameter, qui cum hexametro eum praecedente est huiusmodi,
Consule Pompeio primum duo Cinna sedebant,
Maechilia facto consule nunc iterum :
vbi maechi, spondaeus, lia fa, est anapaestus pro altero spondaeo aut dactylo positus. Est autem, maechilia, simile illi, quod est apud Horatium
Haedilia
vbi Horatius posuit, haedilia lupos, hoc est spondaeum et proceleusmaticum pro duobus dactylis, quod semel fecit eo in versu,
Nec martiales haedilia lupos,
aequiualet enim sequenti,
Vtcunque dulci Tyndari fistula
Copulantur autem proprie cum anapaesto, praeter dactylum, reliqui quaternorum temporum, et ipsius percussionem recipiunt, sicut ipse dactyli, cum ponitur pro eo, vt in Homeri et Virgilio versibus ostensum est, quemadmodum Iambus trochaei plausum admittit, cum eius loco statuitur. Amphibrachus vero quamuis Latinis et Graecis in versibus nunquam, (quod equidem sciam) reperiatur, in lyricis tamen cantionibus cum alijs quaternorum nescio cur locari non debeat. Nos certe non dubitamus asserere, omnibus illum pedibus quaternorum temporum posse misceri : verum tamen saepius cum anapaesto, quam cum alijs conuinctum in vulgaribus cantilenis dicimus inueniri. Quanque ea de re magna inter grauissimos scriptores dissensio est : nam Terentianus propter huius pedis singularem inter omnes arsis et thesis proportionem, eum non solum a metris, sed etiam a musicis rhythmis asserit explodi, vt superius visum est, cum dixit,
Exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam :
[-264-] quem sequutus Diuus Augustinus secundo de musica libro ; cum amphibrachus, inquit, pes quatuor sit temporum, negant eum quidam posse misceri vel dactylis, vel anapaestis, vel spondaeis, vel proceleusmaticis : et non solum istis eum negant posse misceri, sed nec ipso solo repetito, et sibimet connexo recte et quasi legitime procedere numerum putant : et haec ex aliorum opinione. vbi vero suam astruit assertionem, sic ait ; vicinitas quidem partium tanto est approbatione dignior, quanto est proxima aequalitati. Itaque in ista regula numerorum cum ab vno vsque ad quatuor progredimur, nihil vnicuique est seipso propinquius. Quare illud in primis approbandum est, cum in pedibus tantundem habeant inuicem partes. Deinde copulatio simpli et dupli eminet in vno et duobus, sesquialtera vero copulatio in duobus et tribus apparet, etiam sesquitertia in tribus et quatuor : simplum vero et triplum quanquam complicatorum numerorum lege teneatur, non tamen in ordine illo sibimet cohaeret : non enim post vnum tria numeramus, sed ab vno ad ternarium numerum, binario interposito, peruenitur : et haec ratio est, qua excludendus iudicatur amphibrachus pes ab ea copulatione, de qua quaerimus. Ab altera vero parte stant Victorinus et Hephestio : nam Victorinus primo didascalicon libro, amphibrachus, inquit, inquo duae breues media longa est, in arsi tria, in thesi vnum tempus accipiet, rursusque arsis vnum, thesis tria sibimet vendicabit, non dupli seu sesquipli, vt in reliquis : ratione deducta quippe cum tribus temporibus vnum, et contra vnum tribus in sequentibus repugnare videantur, verum minus aptus pes in metris, musicis autem consentaneus aestimatur. Hephestio vero eum etiam scolium asserit appellari, eo quod scolijs, hoc est, conuiuialibus canticis (sic enim Graece dicuntur versiculi breues et solutiores) aptus sit Ex quibus duabus opinionibus, vt examinare possimus, vtram amplecti debeamus, primo bene purgatarum aurium sensus consulendus est, his in rebus optimus iudex. Deinde an ipsi rationi congruat inuestigandum, quod exemplis appositis facile possumus experiri, nam cuj spondaeo sic poterit ineuniri [ClefC2,Sv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] oro venite mecum, quae clausula, venite mecum, orationi solutae Diomedi non apta censetur, eo quod in rhythmum cadere, et canere potius, quam dicere videatur, cum ex amphibracho et spondaeo constet, in his autem sonis primus et tertius sunt spondaei ; medius amphibrachus, cum dactylo et spondaeo [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] obsecro venite mecum. Inter anapaestum et spondaeum [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] pueri venite mecum Inter proceleusmaticum et spondaeum huiusmodi [ClefC2,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] satagite venite mecum. In quibus omnibus exemplis nemo erit, vel minus quam mediocriter in arte canendi versatus, qui non eum optime quadrare reliquis pedibus, et percussionis similitudine, et temporum aequalitate fateatur. Quod etiam ex illius cum anapaesto collocatione, facilius in his duobus exemplis poterit iudicari, vt [ClefC3,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Sv on staff3] Veneris specie fulgens, [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Sv on staff3] Veneris nitore fulgens. In quorum priore primus et alter sunt anapaesti ; tertius spondaeus ; in posteriore autem primus anapaestus, alter amphibrachus, tertius spondaeus, quem cantum nullae respuunt aures, cum vtroque modo finiatur quaedam Hispanica cantilena vulgo notissima, de cuius metro inter alia, cum demetris agemus, fit mentio. Et ipso solo repetito recte atque legitime numerum procedere cantus ostendit, cuiusdam saltationis Gallicae, quam Pauanam vocant, hoc modo. [ClefC2,Svcd,Sv,Mv,Svcd,Sv,Mv,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Sv,Mv on staff3] amor, timore, dolor, fatigor. Neque his obstare potest Diui Augustini ratio nimis illa quidem ingeniosa, propter quam illum ad musicam non admittendum esse contendit, sed [-265-] iam tunc adducemus et examinabimus, cum de senorum temporum pedibus inter se commiscendis tractauerimus : quoniam ex illorum quadam subtili consideratione dependet, interim quonam pacto pedes quinorum temporum inuicem misceantur, examinemus.
De legitima quinorum et senorum temporum collatione, et de ratione propter quam amphibrachus ad musicam debet admitti. CAPVT XVI.
EX pedibus quinorum temporum rite videntur posse misceri bacchius et paeon secundus, quoniam vterque incipit a breui et longa, et alter in longam, alter in duas breues, quae illi aequiualent, desinit : quam ob rem eandem habent percussionem. Antibacchio seu palimbacchio optime sociari possunt paeon primus et tertius, quoniam ille incipit a duabus longis et desinit in breuem, et paeon primus incipit a longa et duabus breuibus, quae duabus longis aequiualent, et desinit etiam in breuem : et paeon tertius orsus a duabus breuibus et longa, quae duabus etiam longis aequiualent, in breuem desinit. Cretico vero rite copulantur paeon primus et quartus, quoniam alter fit ex resolutione primae illius longae, et alter ex vltimae resolutione, et eandem cum illo percussionem habent, vt superius ostensum est. Orthius vero cum omnibus quinque temporum rite miscetur, quoniam ex omnium resolutione fit, et pro omnibus poni potest. Pedes senorum temporum omnes inter se rite miscentur, quamuis partim ad duplum, partim ad simplum plaudi superius dictum sit, vt inferius patebit exemplo. Nam licet ex illis molossus et duo ionici quatuor tempora in arsi et duo in thesi, vel contra, propter duas syllabas longas, quae vtrilibet aptari possunt, habere videantur, et in reliquis propter et breuem et longam, et longam et breuem, quae in vtraque reperiuntur tam arsis quam thesis terna tempora possideant, potest tamen media syllaba longa, quae in molosso et ionico a maiori est secunda, et in ionico a minori tertia, ita plausu diuidi, vt vnum tempus priori, et alterum posteriori distribuantur ; et vtrilibet terna tempora contingant. quod manifestum erit, si omnes pedes senorum temporum sub vno contextu disponantur tam in sonis absque verbis, quam cum ipsis verbis admistis, ita vt primus sit molossus, alter choriambus, tertius dijambus, quartus antispastus, quintus ditrochaeus, sextus ionicus a maiori, septimus ionicus a minori, quibus adiungi possunt quinque pentasyllabi et vnus hexasyllabus, qui sex temporum reperitur : vt in his sonis experiri licebit, qui videntur idem principium habere cum exordio Missae Iodoci Pratensis de beata Virgine, quibus haec verba possunt applicari,
[Salinas, De musica, 265 ; text : Virtutes, praecipue, benignitas, satis larga, fortitudo, prudentia, moderate, magna vitia, adulteria, homicidia, dare venena, magis alijs, refugiat homo.] [SALMUS5 01GF]
Quae omnia optime Diuus Augustinus animaduertit secundo suae musicae libro, vbi molossum et duos ionicos cum reliquis pedibus senorum temporum rite asserit posse misceri : etiamsi hi tres ad duplum seriantur, caeteri vero ad simplum. Quod in pedibus senorum temporum ideo fieri posse probare contendit, quoniam in illis aequalia sunt medio latera : in numero enim pari primus senarius occurrit, in quo medium est suis aequale lateribus, quandoquidem tribus binarijs constat. Quare in illis senorum temporum pedibus, quoniam duo tempora in medio possident, et bina in lateribus, quodammodo libenter illud medium cadit [-266-] in latera, quibus amicissima aequalitate coniungitur. Non autem idem fieri posse, ait, in amphibracho, vbi sunt imparia medio latera, siquidem in lateribus singula, in medio duo tempora sunt. Huc accedit, quod in ionicis et molosso, medio in latera soluto, terna fiunt tempora, in quibus rursum medio paria latera inueniuntur, siquidem ternarius tribus vnitatibus constat, quod item non est in amphibracho, in quo medio per latera distributo, bina singulis tempora obueniunt, nec in binario medium, quod sit aequale lateribus, vt in ternario, potest inueniri. Quas ob causas non immerito amphibrachum cum alijs coniunctum offendere putat auditum ; molossum vero et ionicos cum alijs parium temporum coniunctos etiam delectare credit. Atque Diui Augustini ratio mirae quidem est subtilitatis, et tanti viri prorsus ingenio dignissima. Veruntamen neutiquam impedit, vt dictum est, ne amphibrachus cum reliquis quaternorum temporum rite misceatur, et ad musicos rhythmos admitti debeat, quandoquidem (vt exemplis ostensum est) non modo non aures offendit, sed etiam eas iucunda varietate delectat, et quemadmodum syllaba longa, quae in molosso et ionico a maiori secunda, et in ionico a minori tertia est, plausu ipso diuidi potest, vt ex duobus temporibus vnum priori, alterum posteriori tribuat, atque ita terna tempora leuatio positioque sortiantur ; sic etiam in amphibracho potest simili ratione media quoque pedis eius syllaba, quae longa est, plausu diuidi, vt cum singula tempora singulis lateribus dederit, non iam vnum et tria, sed bina tempora leuatio positioque sibi vendicent. Et quanquam in amphibracho duo illa Diuus Augustinus non inueniri dicit, quae in molosso et ionicis, vt medio sint aequalia latera, et in duas partes diuisis in vtralibet idem inueniatur, quoniam id nulli pari numero vsque ad senarium potest contingere : habet tamen quaternarius maximam etiam cum prioribus numeris concordiam, quae quanto arctior atque constrictior est, tanto magis in vnitatem quandam tendit, et vnum quiddam de pluribus efficit, et quaelibet rerum copulatio atque connexio tunc maxime vnum quiddam efficit, cum et media extremis et medijs extrema consentiunt : quod in quaternario maxime perspicitur. nam cum vnum, duo, tria dicimus, quantum vnum a duobus, tantum duo a tribus superantur ; in qua collatione vnum semel et tria semel, et duo bis nominari necesse est : semel ergo, et bis, et semel, quatuor in summa faciunt. Vnde recte hos tres numeros quaternarius sequitur, ei quippe vni haec analogiae cognatio tribuitur, vt ait Augustinus primo de Musica libro. Et praeterea quamuis binarius, qui medius est, non sit aequalis singulis vnitatibus, quae in lateribus consistunt, est tamen vtrique simul aequalis, et alterutri duplex, quae proportio aequae proxima est, et in Harmonia pene eadem esse censetur, vt in Diapason et vnisonantia experimur, et medio sono dichrono in duos monochronos soluto sit proceleusmaticus, qui si percutiatur in tertio sono, aequiualet anapaesto : cui etiam amphibrachus aequiualebit, si in secundo tempore longae fiat percussio, quod nemo est sensu ad musicam apto praeditus, et in arte canendi aliquandiu exercitatus, qui fieri non posse, ausit asserere. Quod si quatuor illi pedes copulati, quos ipse plaudit, aures discipuli, quem secum loquentem inducit, vehementer offendunt, videlicet, facias optima, sumas honesta. [ClefC2,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] Hoc duabus de causis videtur accidere, vel quia cum dactylo et anapaesto amphibrachus coniunctus est, propter dissimilem eorum percussionem, vel potius quia vltimo loco positus est, habet enim se vt Diatessaron consonantia, quae si infra Diapente ponatur, insuauis est, supra Diapente vero suauissima, nam si loco dactyli secundi pedis primum anapaestum statuas, et amphibrachum tertio loco, spondaeum vltimo ponas, non solum plausus non offendet aures, verum etiam mirum in modum delectabit, vt hoc exemplo experiri licebit [ClefC2,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] optima facias, honesta sumas.
[-267-] De rhythmi ac metri et versus differentia, et quod ex singulis pedibus ab antiquis singula rhythmorum genera excogitata sint. CAPVT XVII.
NVnc autem scire oportet, ex his pedibus copulatis, quos rite copulari diximus, numerum quaedam posse procreari, vbi nullus finis certus appareat, quam a Graecis rhythmum appellari dictum est, et ex eo metra ac versus originem ducere, sed tamen inter rhythmum et metrum ac versum magnam esse differentiam, nam primo, vt prius et posterium inter se differunt : rhythmus enim natura prior est metro, vt numerus mensura, sic namque rhythmus et metrum commode Latine dici possent. Sed quoniam haec duo nomina, numerus, et mensura, apud Latinos latissime patent, commodius vtimur Graecis, vt ambiguitas in loquendo vitetur : vtrumque autem nomen quam rectissime his rebus impositum est, nam quoniam illud pedibus certis prouoluitur, peccaturque in eo, si pedes dissoni misceantur, recte appellatus est rhythmus, id est, numerus. Sed quia haec prouolutio non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat propter aliquam continuationis mensuram, metrum vocari non debuit. Hoc autem vtrunque habet, nam et certis pedibus in eo curritur, et certo terminatur modo. Itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam rhythmus est propter pedum rationabilem connexionem. Vnde quidquid est metrum, rhythmum etiam esse necesse est, non tamen quidquid est rhythmus, necesse est metrum esse. Rhythmi enim nomen in musica vsque adeo late patet, vt haec tota pars eius, quae ad diu et non diu pertinet, rhythmica nominata sit, atque idem euenit in metro et versu, vt omnis versus sit metrum, sed non omne metrum versus esse dicatur. Inter metrum namque et versum hoc interest, quod in illo quidam numerus pedum ita certo fine clauditur, vt nihil ad rem pertineat, vbi fiat quidam articulus antequam veniatur ad finem : versus autem non solum certo quodam fine clauditur, sed etiam certo quodam loco, quaedam eius partitio eminet, vt quasi membris duobus conficiatur. Primum igitur, quod ex pedum copulatione contexitur, est rhythmus, quem nihil aliud esse diximus, nisi pedum inter se rite copulatorum in longum sine certo fine prouolutam iuncturam. metrum autem est legitima pedum copulatio certo fine terminata, ad quem cum peruenit, iterum a capite sumit initium. Itaque merito rhythmum a Latinis numerum appellatum esse diximus, quandoquidem, quemadmodum in serie numerorum, nullus finis inuenitur, sed vbi velimus ; subsistere possumus : sic etiam rhythmo nullus est certus finis, nisi quem habere voluerit, qui musicum instrumentum, vt in eo rhythmum exerceat, pulsandum susceperit, quod facile potest intelligi ex exemplo, quod Diuus affert Augustinus tertio suae Musicae libro. Nam velut, inquit, cum symphoniacis cabella et cymbala pedibus feriuntur, certis quidem numeris et his, qui sibi cum aurium voluptate iunguntur, sed tamen tenore perpetuo, ita vt si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis, quousque procurrat connexio pedum, et vnde rursus ad caput redeatur. Velut si tu velis centum vel amplius, quousque libitum fuerit, pyrrhichios vel alios, qui inter se amici sunt, pedes continua connexione decurrere, haec Augustinus. In quibus verbis aduertendum est, cabella ipsius aetate fuisse nominata instrumenta musica, quae tibiarum cantui veluti famulabuntur, sic et cymbala, de quibus meminit Ouidius in libris de Ponto, nam cum ventis daturae vela essent naues, et profectui caneretur, sonuerunt, inquit, littore toto cymbala. Cuiusmodi sunt hac aetate tympana, et quae Hispani Psalteria vocant, ad quorum numeros cum tibiarum modis coniunctos saltare mos est. Et vt prius de rhythmo, quam de metro et versu, vt doctrinae ordeo postulat, aliquid dicamus, sciendum est ex omnibus pedibus, quos ad musicam aptos esse superius ostendimus, rhythmum aut perpetuum quendam numerum vnico pede constantem saepe repetito, aut ex eo cum alijs sibi amicis copulato, posse contexi : sed ita vt rhythmus ab illo pede, qui principatum in eo teneat, nomen [-268-] accipiat. Obtinebunt autem principem locum in rhythmis hi pedes, qui non solum pares erunt temporibus, et percussione similes, sed dignitate priores esse merito censebuntur et censentur esse reliquis sibi similibus natura vel dignitate priores, simplices compositis, et qui syllabis paucioribus, vtpote magis ad vnitatem accedentibus, constant. quoniam antiqui, vt superius dictum est, in pedibus religiose tria considerarunt, temporum numerum eorum diuisionis in arsin et thesin proportionem, et dignitatis ordinem. Et ex singulis pedibus singula rhythmorum genera excogitarunt, ea lege, vt quilibet rhythmus posset admittere solos pedes amicos, hoc est, ei pedi, a quo esset ipse denominatus, temporum numero pares, ratione diuisionis in arsin et thesin similes, dignitatis et naturae ordine posteriores : inimicos autem, hoc est, vel ijs omnibus rebus, vel earum aliqua parte discordes prorsus repelleret. Nos, vt hoc totum, quale esset, agnosci posset, ex Diui Augustini atque aliorum eius classis autorum libris, quae ad eam rem intelligendam vtilia putauimus, huc transtulimus : ex quibus diligens lector facile intelliget, qui pedes quibus rhythmis apti atque inepti sint, et a primo eorum, qui minutissimus est, quoniam minimo pede procurrit, initium sumendum esse putauimus.
De rhythmo pyrrhichiaco, et iambico, et trochaico, duorum et trium temporum plausus. CAPVT XVIII.
MEtrum igitur et versus certo pedum numero terminantur, rhythmus autem nullum habet ea in re lege praefixum finem, et nullam in contextu, vt Fabius ait, varietatem, sed qua coepit arsi ac thesi ad finem vsque decurrit, ac pari semper digitorum percussione descendit, donec ad [metabolen] perueniat, hoc est, ad transitum in aliud genus rhythmi. et minutissimus rhythmus est, qui minimo pede procedit, hoc est, pyrrhichio, a quo pyrrhichiacus rhythmus denominatur, in quo, quoniam omnes pedes binorum sunt temporum, in singulis manum poni, et singulis tolli necesse est, et nullus illi pes alius potest misceri, quia non est alius, qui sit duorum temporum, vt ille. Cuius exemplum hic apponemus, et vt Diuus Augustinus docet, vsque ad decem pedes illum protendere conabimur, quamuis in multo plures protrahi valeat : verum hi satis ad vim eius ostendendam, esse poterunt : quandoquidem nullus versus ad plures, quam ad octo pedes vsque protenditur. quod exemplum quoniam in eodem sono atque in diuersis percipi potest, eo modo quo in tympanis aut aere campano percipitur, huiusmodi est [ClefC2,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP, Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,2LP on staff3]
Quod si in diuersis sonis experiri velis, vt rhythmus et melos simul percipiantur, hoc esse poterit [ClefC3,Mv,Mv,Svcd,Mv,Svcd,Mv,Svcd,Mv,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv, Mv,Mv,Mv on staff3] in syllabicis autem dictionibus, quae rhythmo et melo conuenienter adaptentur, tale fingi poterit ; velut aqua fluit : ita celer et agilis homo cito perit. Et quoniam aliquis dubitare posset, vtrum hi pedes ; decem pyrrhichij sint, an quinque proceleusmatici, et similiter pyrrhichiacus rhythmus, an proceleusmaticum dicendus sit, dicimus ad plausum recurrendum esse, in quo si tempus vnum ponentur, et vnum leuabitur, absque dubio decem erunt pyrrhichij, et rhythmus pyrrhichiacus dicetur, quoniam pyrrhichius dignitate et ordine prior est, quam proceleusmaticus, et a digniori denominari debet. Si vero duo tempora ponentur et totidem leuabuntur, tunc indubitanter erunt quinque proceleusmatici, et rhythmus iam non pyrrhichiacus, sed proceleusmaticus dicendus erit. Nec nos deterrere debebit, si numerus sonorum quinque proceleusmaticos et dimidium conficiat, quod [-269-] sex non expleat, possunt enim rhythmi, sicut metra et versus semipede terminari, vt suo loco latius ostendemus. Idem etiam responderi potest ei, qui tribrachos esse contenderit, quoniam per terna etiam tempora plaudi possint, nos id non inficiari, sed ex plausu sumendum esse iudicium. Sciendum est etiam, hunc rhythmum posse progredi tribus monochronis et vnius silentio, vt duo pedes impleantur, vel loco tertij et vnius, qui siletur, vnum dichronum poni posse, quod in tympanis saepissime fieri percipitur ; vt in sonis [ClefC2,Mv,Mv,Mv,MP,Mv,Mv,Sv on staff3] quod in syllabis sic ostenditur, bene fac [signum] age dic ; idem enim valet, bene fac, quod, bene face, et [ClefC2,Mv,Mv,Mv on staff3] cum vnius temporis silentio, quod [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3] nec intelligere satis possum, cur vna syllaba longa pro duabus breuibus poni nequeat, sicut duas breues pro vna longa ponere licet, quod Terentianus asserit his versibus :
Sed non ita est longa dissolubilis,
Breues vicissim contrahi in longam valent :
Quia solida findi magnitudo non vetat :
Diuisa iungi rursus in vnum non quaeunt.
Ac si liceat longam pro duabus breuibus ponere (vt dicunt qui de metris ac versibus poeticis scripserunt) ima non pes pro pede, sed syllaba vnica pro pede poneretur, quae rationes quantum habeant in poetica momenti illis, qui ea de re ex professo tractant, examinandum relinquimus ; nos hic musicam, non poeticam profitemur : nec minus in ea, quam in poetica syneresin et dieresin inuenimus, qua de re superius nonnihil dictum est et inferius plura dicentur. Sed vt ordinem pedum a Diuo Augustino positum sequamur, post rhythmum pyrrhichiacum agendum est de iambico, cui nullus alius pes rite copulatur in musica nisi tribrachus, quia trium est temporum, vt ille, et eandem arsis et thesis habet proportionem, et dignitate posterior est, quia quamuis temporibus sint pares, hic tribus, ille duobus sonis constat, et binarius prior est ternario : quare non poterit illum regno suo pellere cuius exemplum in rhythmo ad decem pedes vsque protracto ponemus, quod versus dici non poterit, quando nullus iambicus plurium, quam octo pedum communiter inenitur, vnde quadrati nomen maximus accepit ; et erit huiusmodi in eodem sono [ClefC2,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv, Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP,Mv,Sv,2LP on staff3] in diuersis cum melo sic [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv on staff3] et in syllabis versus hic,
Faselus ille quem videtis hospites,
rhythmus et non versus dici poterit, si praeponamus illi duos iambos, duos item addamus quod ita fiet
Adest celer faselus ille quem uidetis hospites Sabinus est,
et posito cantui commode adaptabitur. Cum tribracho ineunitur apud Horatium in hoc versu
Libet iacere modo sub antiqua ilice ;
cui cantus hic poterit substerni [ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3]
Trochaeum autem omnes antiqui asserunt, ei non posse misceri, quoniam quamuis temporibus par sit, et dignitate posterior, et eandem habeat in arsi et thesi proportionem, est [-270-] tamen ei percussione dissimilis : quandoquidem hic a positione manus incipit, ille a sublatione. Sequitur trochaicus rhythmus, in quo nullus alius pes cum trochaeo, nisi tribrachus misceri potest, qui et par est illi temporibus et eodem modo plauditur : quoniam, vt dictum est, ex prioris eius dichroni in duos monochronos solutione sit. Nec iambum ei recte misceri, aiunt, quia etiam si par sit illi temporibus, diuersus tamen est plausu : atque etiam si eodem modo plauderetur, illi nomen auferet, quia natura prior est illo, quoniam trochaeus a longa, iambus a breui incipit, et breuis prior est longa, vt vnitas binario, eius exemplum in rhythmo decem pedum ostendemus, quoniam versus trochaici non vlterius, quam ad octo pedes progredi solent, et in eodem sono erit huiusmodi [ClefC2,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP, Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP,Mv,2LP,Sv,2LP, Mv,2LP on staff3] et in diuersis cum harmonia tale, qui cantus [ClefC3,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] his verbis poteris inseruire ;
Veritate facta cuncta quae mouentur hoc in orbe quem videtis ;
et hoc rhythmo trochaico frequentius, quam vullo alio vulgo in saltationibus vtuntur, quod etiam Aristoteles tertio artis Rhetoricae libro testatur, dum pedem trochaeum saltatorium esse dicit, et propterea ab orationis solutae numeris eum excludit. Restat ex pedibus trium temporum Rhythmus, qui fit ex tribrachis continuatis, cui nullus alius pes misceri potest, quin illi nomen auferat, si quidem alij ternorum temporum ipso natura priores sunt ; cuius exemplum ex pyrrhichiaco sumi potest, si ternis quibusque sonis plaudatur additis quotquot libuerit, vt non metrum, sed Rhythmus esse videatur. Percutitur autem hic Rhythmus prope semper in primo sono, quia pro trochaeo frequentius, quam pro iambo ponitur, vnde frequentissimus est in tympanis et cantilenis vulgaribus, quibus ad concitatiores saltationes vtuntur. Potest tamen in secundo et tertio sono percuti, vt in his patet exemplis. Exemplum Rhythmi tribracho currentis decem pedum in primo sono plaudendi [ClefC2,Svcd,Svcd,Mv,2LP,Mv,Mv,Mv,2LP,Svcd,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,Mv,2LP,Mv, Svcd,Svcd,2LP,Svcd,Svcd,Svcd,2LP,Svcd,Svcd,Mv,2LP,Mv,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,Mv, 2LP,Mv,Mv,Mv on staff3] Quo poterunt haec verba pangi ;
Fugite bona fragilia nec amet homo quod erit in homine leue fugibile fluidum.
In secundo plaudi poterit praeposito, re, tam in sonis, quam in verbis, ad hunc modum. [ClefC2,Mv,Svcd,Svcd,2LP,Mv,Mv,Mv on staff3] et caetera : in verbis sic
Refugite bona et caetera
In tertio hoc modo. [ClefC2,Mv,Svcd,Svcd,2LP,Svcd,Mv,Mv,2LP,Mv,Mv,Svcd,2LP,Mv,Mv,Mv on staff3] et caetera in verbis,
Age fugite bona fragilia nec et caetera
De rhythmis, qui constant ex quatuor temporum pedibus. CAPVT XIX.
SEquuntur nunc ex ordine proposito rhythmi, qui constant ex pedibus quaternorum temporum, quorum primus procedit spondaeo pede, et spondaicus dicitur, cui recte copulari possunt reliqui quatuor temporum pedes : quia, licet sint illi temporibus pares, sunt tamen dignitate et ordine posteriores : quam ob rem nec eum principatu pellere, nec [-271-] illi nomen auferre possunt, cuius exemplum in eodem sono tale esse potest [ClefC2,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv, 2LP,Sv,Sv,2LP on staff3] et in diuersis cum melo tale [ClefC2,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv,2LP,Sv,Sv, 2LP,Sv,Sv,2LP on staff3] quibus possunt hae dictiones adaptari,
Solus liber vere ac non falso securam vitam viuit.
quod si aliquis metrum hoc esse contendat, quoniam illud Diuus Augustinus inter metro connumerat, facile poterit additione plurium spondaeorum in longius quantum volet efficere, vt omnino rhythmus et non metrum dici queat. Aduertendum etiam esse reor, hunc rhythmum aliter cum anapaestus ei miscetur, quam cum dactylus, esse plaudendum ; quoniam anapaestus, et dactylus diuersimode plauduntur : hic in primo sono, ille in tertio, nisi dum vterque simul cum spondaeo mistus reperitur, tunc enim vt dactylus plaudi debebit, tam anapaestus, quam spondaeus ; quia dignitate dactylus prior est anapaesto ; vt in illo Maronis versu,
Fluuiorum rex Eridanus camposque per omnes,
vbi fluuio, qui anapaestus est, in prima syllaba plaudi debet ; quia pro spondaeo, aut dactylo collocatur. Nec arbitror hic, rhythmi spondaici, cum alijs quaternorum pedibus misti, exempla poni oportere ; quandoquidem multis iam rationibus ostensum est, duos sonos monochronos pro vno dichrono, vt duas syllabas breues pro vna longa, commode posse collorcari. Sequitur dactylicus rhythmus cui rite miscentur amphibrachus, et proceleusmaticus, vt cum de metris agemus, ex eorum exemplis manifestum fiet. Anapaestus autem non videtur illi satis commode posse misceri ; quoniam contrarij sunt percussione, vt iambus et trochaeus, et in hoc maluimus iudicium sensus cum ratione coniunctum sequi, quam Diui Augustini positionem tenere, qui nullam in eis contrarietatem esse dicit ; quandoquidem ille nos docuit, rationem omni homine meliorem esse, hoc est, cuiuslibet hominis autoritati debere praeferri. Erit autem dactylicus rhythmus ex solis dactylis huiusmodi [ClefC2,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv, 2LP,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,2LP,Sv,Mv,Mv,2LP on staff3] cum melo tale [ClefC2,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd, Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd on staff3] et cum verbis ex Marone hoc exemplum sumi potest, additis hexametro versui breui syllaba, et duobus dactylis, vt positis exemplis accommodari valeat,
Stat sua cuique dies breue et irreparabile tempus, et irremeabile
Sequitur anapaestus rhythmus, dactylico prorsus percussione contrarius, qui ex dactylo fit ablato primo sono in principio, et in finem transposito sic. [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Sv,Mv,Svcd,Sv, Mv,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv on staff3] quod etiam in verbis sic fieri potest.
Sua cuique dies breue et irreparabile tempus et irremeabile stat.
quemadmodum ex iambico fit trochaicus ablata prima breui sic,
Adest celer faselus ille
Est celer faselus ille,
quod idem fit addita in principio longa, vt nunc adest celer faselus ille, et ex anapaestico praeposita in principio longa rursus fiet dactylicus, facta semper, vt supra dixi, in syllaba longa [-272-] percussione : ita vt in dactylico fiat in prima, et in anapaestico in tertia. Est autem hic rhythmus anapaesticus multo frequentior in saltationibus, quam reliquorum pedum quaternorum temporum : praesertim apud Hispanos, qui grauiores saltandi modos fere semper ad hunc rhythmum instituunt, vt leuiores ad tribrachicum ; quod in metrorum tractatione manifestius fiet. Ex amphibrachis continuatis fit etiam rhythmus, cui etiam misceri potest proceleusmaticus par temporibus, et dignitate posterior, resoluto secundo sono dichrono in duos monochronos ; cuius exemplum in puris amphibrachis decem cum melo erit huiusmodi [ClefC2,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Svcd, 2LP,Svcd,Sv,Svcd,2LP,Svcd,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv,2LP,Mv,Sv,Mv on staff3] Cum his verbis.
Amore, timore, odioque carete, et iniqua fugabitis, atque videbitis optima semper.
Fit autem ex anapaestico ablata prima breui a principio, et in fine adiecta, vt analogiae mirabilis ordo inter dactylum et anapaestum, et amphibrachum inueniatur, quandoquidem ex dactylico fit anapaesticus, et ex anapaestico amphibrachicus, vnius primae syllabae subtractione, percussione semper in syllaba longa manente ; nisi cum pro alijs dignitate prioribus quemlibet eorum accidit collocari. Vnde standum est potius exacto sensus iudicio, cum mirifica rationis analogia congruenti, quam vllius, vel antiquorum, vel recentiorum, autoritati, nullo praesertim, haud inualido rationis innitentis fundamento. Reliquus est ex pedibus quaternorum temporum rhythmus, qui fit ex proceleusmaticis continuatis, cui nullus alius pes legitime copulari potest : quia reliqui pedes quaternorum temporum omnes sunt illo priores, et quicunque ipsi admisceretur, tolleret ei nomen et principatum : cuius exemplum idem potest esse, quod pyrrhichiaci si plausus longitudo duplicetur : quemadmodum ex pyrrhichio duplicato proceleusmaticus componitur, ita vt sicut plausus, in pyrrhichiaco vnum tempus in positione et vnum in sublatione consumebat, hic in vtralibet bina consumat ; potest autem cum omnibus pedibus quaternorum temporum misceri, propter naturalem et rationabilem cuiuslibet soni dichroni in duos monochronos solutionem. Atque haec de rhythmis pedum quaternorum temporum ad praesentem institutionem dicta sufficiant.
De octo rhythmis qui fiunt ex octo pedibus quinorum temporum. CAPVT XX.
POteramus quidem tantam rationum, (vt ita loquamur) luce praemissa, de reliquis rhythmis pedum, tam senorum, quam quinorum temporum, absque vlla difficultate proferre sententiam : sed quo res dilucidior fiat, praesertim harum rerum rudibus ac inexpertis, exempla singulorum apponemus. Et primo de rhythmis, qui ex pedibus quinorum temporum eisdem continuatis, aut cum alijs mistis oriuntur ; quorum primus est bacchiacus, bacchio pede solo, aut paeone secundo cum illo recte copulato procedens : cuius exemplum in puris bachijs decem sine melo tale erit. [ClefC2,Mv,Sv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv,2LP, Mv,Sv,Sv,2LP,Mv,Sv,Sv,2LP on staff3]
Cum melo tale, quod ex cantilena quadam Hispanica desumptum est, cuius inter metra fiet mentio. [ClefC3,rob,Mv,Sv,Sv ; Svcd,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv ; Svcd,Sv,Sv ; Mv,Sv,Sv on staff5] Cui poterunt haec Latina seruire.
Amica quiete impudici carebunt amorem fugantes quieti manebunt Deo iubilantes.
[-273-] Et decem bacchios continuare voluimus, quanquam adhuc nullum metrum aut versum hoc solo pede currentem inuenimus, sed inueniri posse non inficiamur, si per se a perito versificatore aut cum alijs rite colligetur, videtur autem hic pes in secunda syllaba, quae longa est, legitime percuti debere, et non in prima breui propter duarum longarum, quae sequuntur suspensionem, quam syncopen practici vocant, nec in tertia quia concurrit cum cretico ; praeposita enim in hoc rhythmo longa fiet ex bacchiaco creticus, vt si dicas,
Hunc amorem timorem, et caetera.
Cum paeone secundo non dubium est eum absque aurium offensione, nulla plausus differentia commode posse misceri, quandoquidem idem valebunt duae breues, in quas paeon secundus desinit, quod vltima longa, in quam bacchius terminatur, dum percussio fiat in secunda syllaba, quae in vtroque longa est, vt exempli gratia, [ClefC2,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3]
Potentes, recedite potentes.
Cum alijs vero quinorum temporum nescio an ita suauiter misceatur, nam quomodo creticus aut paeon primus illi recte misceri valeat, non satis intelligo, cum hi pedes in prima syllaba, quae longa est, optime plaudantur, ille vero nisi in secunda commode plaudi nequeat, et qui hoc asserunt, eos vellem id exemplis ostendisse, vt velut manu tangi res ipsa posset. Veruntamen, vt saepe dixi, et sape dicendum est, nihil obstat, quin variata percussione omnes pedes temporibus pares commodissime coniungantur, vnicuique autem pedi sua et legitima percussione seruata in multis id fieri non poterit, vt in iambo, et trochaeo et in dactylo, et anapaesto licet experiri. Sequiur iam rhythmus, in quo creticus pes, aut solus continuatur, aut etiam si cum alijs copuletur, ipse principatum obtinet : possunt autem cum illo, vt Diuus Augustinus ait, omnes pedes, qui post illum sequuntur quinorum temporum debite collocari. Ipsi enim cretico, inquit, omnes pedes quinque temporum, qui post illum sunt, iure miscentur, sed non omnes eadem diuisione. Qui autem cum illo in eadem syllaba, hoc est, in prima percutiuntur, sunt paeon primus et quartus, eius exemplum tale est in puris creticis. [ClefC2,Sv,Mv,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv,2LP on staff3] cum melo tale, [ClefC3,Sv,Mv,Sv,2LP,Sv,Svcd,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv,2LP,Sv,Mv,Sv on staff3] verba hoc pede currentia huiusmodi esse possunt,
Iuppiter maximus rex Deum dictus est.
Quibus optime miscebuntur paeon primus et quartus, vt in his dictionibus ostenditur cum eodem melo. [ClefC3,Sv,Mv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv on staff3]
Ambrosia ponitur patinulis aureis.
In quibus primus pes primus etiam est paeon, tertius paeon quartus, secundus et quartus cretici. Potest etiam his misceri paeon tertius, si in prima percutiatur, ita incipiendo
[ClefC3,Mv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv on staff3] moderata sumito.
Fit etiam rhythmus ex palimbachio continuato, cuius exemplum hoc inuenitur apud Carisium
Bacchare laetare praesente Frontone,
Et in sonis ex cantilena vulgari Hispanica tale sumi potest. [ClefC3,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv on staff3] habet autem (vt Diuus Augustinus ait) congruos et copulabiles paeones omnes, prater secundum, quia eius diuisio a duobus temporibus incipiens in tria desinit. Ego vero primum et tertium paeones illi congrue copulari facile crediderim : quoniam alter a longa incipit, vt ille, et duae breues, quae sequuntur aequiualent illius longae secundae : alter incipit a duabus [-274-] breuibus, quae aequiualent illius primae longae, et tertia huius longa respondet illius secundae, et tam ille, quam hi duo in breuem desinunt, quam ob rem in eodem tempore facta percussione, hoc est, in tertio, rite misceri possunt, quod in eisdem sonis percipi potest. [ClefC3,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv on staff3] in quibus primus est paeon primus, secundus et tertius paeones tertij, quartus palimbacchius. Videntur autem ij, qui palimbacchium bacchium esse voluerunt, et bacchium rursus palimbacchium siue antibacchium nominauerunt, de quibus supra mentionem fecimus, ita vt ordine praepostero collocarentur, et primus a duabus longis, secundus ab vna longa, tertius a breui initium sumeret, eadem analogiae ratione potuisse permoueri, qua nos permoti sumus, vt dactylum et anapaestum et amphibrachum consequenter collocaremus, positis enim primo palimbacchijs, et deinde creticis per ablationem primae syllabae in principio, et additionem in fine, vnus post alterum consequenter emergunt hoc modo palimbacchij nunc bacchij,
Est Iuppiter maximus rex Deum dictus
in sonis [ClefC2,Sv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv on staff3] cretici,
Iuppiter maximus rex Deum dictus est,
in sonis [ClefC2,Sv,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv on staff3] bacchij nunc palimbacchij,
Pater maximus rex Deum dictus est hic, in sonis sic.
[ClefC2,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv,Mv,Sv,Sv on staff3] Est etiam in hoc ordine collocationis illud consideratione dignum, quod primus incipit a duabus longis, hoc est, a quatuor temporibus, secundus a longa, hoc est, a duobus, tertius a breui, id est, ab vno, in quo Geometrica proportionalitas mirifice reperitur : quae analogiae ratio cum exacto sensu iudicio consentiens non omnino aspernanda, se prorsus amplectenda est. Videtur autem ratio cantus exigere, vt primus in secunda, secundus in prima, tertius in tertia syllaba percuti debeant, nec incongruum est musicae disciplinae, tertium nunc in secunda,nunc in tertia syllaba plaudi, nam in secunda plausus tria ponet et duo leuabit tempora, in tertia vero tria leuabit, et duo ponet, et in vtralibet harum diuisionum sesquialtera proportio custoditur. Reliquum est, vt dicamus de quatuor Rhythmis, qui fiunt ex quatuor paeonibus continuatis, aut inter se debita lege commistis : quorum primus est qui fit ex paeone primo continuato, secundus ex secundo, tertius ex tertio, quartus ex quarto. consurgunt autem vnus post alterum miro etiam alalogicae rationes artificio, sed contrario modo, quam superiores : hi namque per additionem breuis in principio in syllabis, et minimae in sonis, et ablationem eiusdem in fine alius alium consequuntur hunc in modum. Rhythmus ex paeone primo [ClefC2,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv on staff3] in dictionibus syllabicis poterit applicari, desinite, quater repetitum. Rhythmus ex paeone secundo sic [ClefC2,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv on staff3] in verbis, potentia, quater etiam repetitum : rhythmus ex paeone tertio erit huiusmodi, [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv on staff3] in verbis, moderata, toties etiam prolatum. Rhythmus ex paeone quarto in sonis [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] in verbis, facilitas, toties quot pedes sunt, enunciatum. Poterit autem paeon primus omnes post se pedes admittere variata percussione, ita vt [-275-] omnes in priori sono, aut in prima syllaba percutiantur : quod facile erit cuilibet tam in sonis quam in syllabis experiri. verumtamen vniuscuiusque legitima videtur esse percussio in sono dichrono, aut in syllaba longa, a qua denominatur ; nec praeter rationem quartus in quarta syllaba percutietur, habebit enim tria tempora in arsi et duo in thesi, vt de bacchio dictum est. Poterit autem quartus in prima percuti, si cum tertio misceatur ; in cantum hoc modo [ClefC2,Svcd,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Svcd,Mv,Svcd,Svcd,sv,Svcd,Svcd,Sv,Mv on staff3] et in verbis sic
Facilitas moderata fuit et est mihi grata :
quae si cum cantu repetantur absque silentio, aures mirifice demulcebunt, quanquam hunc cantum Ioannes Motonius ad terna tempora plaudit in ea cantione, quae incipit, Gaude Barbara, producta vltima syllaba in vtroque paeone tertio vsque ad tria tempora. Vltimus Rhythmus pedum quinorum temporum erit, qui fit ex orthijs continuatis, in quo nullus alius pes iure misceri potest, quoniam omnes, qui sunt temporibus pares, sunt eius dignitate et ordine priores, et si cum eis commiscerentur, Rhythmo, qui ex ipsis fit, principatum ac nomen auferrent. ipse autem omnibus alijs potest admisceri, quia cum sit vltimus ordine et dignitate, nullum regno suo pellere poterit : nec huius Rhythmi exemplum necesse est apponere, ex exemplis enim aliorum omnium sumi potest quolibet sono dichrono in duos monochronos resoluto.
De Rhythmis, qui fiunt ex pedibus senorum et octonorum temporum. CAPVT XXI.
RHythmorum, qui oriuntur ex pedibus senorum temporum primus est, qui fit ex molosso continuato, cui (vt Diuo Augustino placet) omnes posteriores coniungi possunt, partim propter simpli duplique rationem, partim propter illam, quam plausus nobis ostendit partitionem longae syllabae, quae singula tempora parti vtrique concedit. quam ob causam et molossus et ambo ionici non solum in simplum et duplum, sed etiam in aequas partes per terna tempora diuiduntur. Hinc efficitur, vt deinceps omnibus sex temporum pedibus, omnes totidem temporum posteriores copulari queant : quorum omnium pedum vnius post alterum collocatorum exemplum supra capite decimosexto positum est. Sed vt de singulis aliquid in medium afferamus, primum dicimus molossicum Rhythmum frequentissime fabris ferrarijs in vsu esse : nec mirum cuipiam videri debet, quod fabros ferrarios Rhythmis vti dicamus, ita enim Rhythmi omnibus vitae communis actionibus naturaliter insiti sunt, atque adeo ab ipsa natura omnes ad numeros propensi sumus, vt non fari, non ingredi, non vesci, nihil denique sine illis decenter fieri posse credatur. quod in loquutione non solum populares conciones ostendunt, quae nisi numerosae sint nihil aut parum mouent, nec vlla delectatione audientium animos afficiunt, quin potius eruditorum aures vehementer offendunt, sed etiam in familiari sermone saepe concinni numeri deprehenduntur. Cum decoro item ambulare Graeci [euruthmos badizein], hoc est, numerose progredi, dicunt : et statuas ipsas hilaritatem quandam prae se ferentes [andriantas euruthmous] appellant. Et qui pedes inaequaliter, aut alioqui inepte mouent, casum minari videntur. In mandendis item cibis si quando non debita plausu mensura seruatur, saepe inter se mandibulae colliduntur, quare minime mirandum est, apud fabros ferrarios rhythmos inueniri, quandoquidem apud eos principio Harmonicae consonatiae inuentae fuisse dicuntur, hoc etiam Maro videtur ostendisse, cum de fabris Vulcani loquens ait,
Illi intersese multa vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe massam ;
qui numerus absque dubio molossicus erat, tres enim erant, qui brachia tollebant,
Brontesque Steropesque ac nudus membra Pyragmon.
[-276-] Quod etiam exprimere voluit multis syllabis longis in vnum collectis, praesertim in illis, multa vi, quae molossum faciunt, quo fabri ferrarij frequenter vtuntur, vt apparet in his sonis [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3] qui soni, vt Hispanis est in prouerbio, dicere videntur, todos tres, todos tres, todos tres. Ex hoc deducitur ionicus a maiori tertio sono in duos monochronos resoluto, quo continuato fit etiam Rhythmus satis vsitatus, cuius exemplum hoc in sonis esse potest, [ClefC2,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv on staff3] cui poterunt adaptari verba metri Horationi illius odes, cuius initium est,
Miserarum est neque amori dare ludum,
si praeponamus primo pedi duas syllabas longas, et in duas breues desinamus hoc modo ;
O quam miserarum est neque amori dare ludum neque.
Quanquam metra, quae oriuntur ex hoc Rhythmo, plaerumque terminantur in duarum longarum semipedem, a quibus hic pes incipit, vt concinniori fine claudantur, quod in metris ostendemus. Hunc Rhythmum sequuntur tres alij, choriambicus, et qui fit ex ionico a minori, et antispasticus, eodem analogicae rationis artificio, quo creticus eum, qui fit ex palimbacchio ; et bacchiacus creticum sequuntur, illo, quem supra posuimus, ordine, mutato aliquantulum eo, quem Diuus Augustinus secutus est, subracto videlicet in principio primo sono et addito in fine ; choriambicus,
[ClefC3,rob,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Svcd,Svcd,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv on staff3] Quam miserarum est neque amori dare ludum neque dul.
Rhythmus ex ionico a minori
[ClefC2,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv on staff3] Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci.
Antispasticus erit huiusmodi.
[ClefC2,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Mv on staff3] Malarum est neque amori dare ludum neque dulci ma.
Quo si procedamus ordine, rursus redibit Rhythmus ex ionico a maiori, vt
Rarum est neque amori dare
Et post eum circulatim reliqui sequentur. Restant duo quatuor sonorum, qui fiunt alter ex altero, primo et vltimo ex sonis aut syllabis permutatis, quemadmodum trochaicum ex iambico, et iambicum ex trochaico supra fieri docuimus : quoniam ex illis duplicatis constant, nam prior fit ex dijambis hunc in modum continuatis.
[ClefC2,Mv,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv on staff3] Beatus ille qui procul negotijs remotus est.
Et qui fit ex ditrochaeis, est huic percussione contrarius, vt trochaeus iambo, quod ostendunt hi soni
[ClefC2,Sv,Mv,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Svcd,Sv,Mv,Sv,Mv on staff3] A Deo creata cuncta, quae videntur hoc in orbe
Post hos sese offerunt rhythmi, qui fiunt ex quinque pedibus sex temporum et quinque sonorum, ex quibus vnus dichronus, reliqui monochroni, et in his eodem ordine, quo in quatuor paeonibus, proceditur : quorum vniuscuiusque exemplum binorum pedum apponemus, primi [-277-] [ClefC2,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv on staff3] constituere, constituere. Secundi [ClefC2,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv on staff3] adulteria, adulteria. Tertij sic [ClefC2,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv on staff3] adhibebimus adhibebimus. Quarti [ClefC2,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd on staff3] similitudo similitudo. Quinti [ClefC2,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv,Svcd,Mv,Mv,Mv,Sv on staff3] adhibuerint adhibuerint. Reliquus et vltimus Rhythmus est, qui procedit pedibus sex temporum et totidem sonorum, cui nullus alius pes sex temporum misceri potest, qui non tollat ei nomen et principatum : quoniam nomnes pedes sex temporum sunt ordine et dignitate priores, cum sonis in paucioribus constituti sint. hic vero pes omnibus iure miscetur per dichronorum sonorum resolutionem, neque ab his nomen aut regnum auferre potest, cuius exemplum etiam binorum pedum erit huiusmodi [ClefC2,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Mv,Svcd,Svcd,Svcd,Svcd,Mv,Svcd,Svcd on staff3] adhibueritis adhibueritis. Ex pedibus septenorum temporum, quos epitritos vocant, nullus Rhythmus potest inueniri : quoniam omnes ad Rhythmum ineptos esse, multis rationibus superius demonstratum est : atque etiam quia plausus per eos progredienti minime concinna percussione continuari potest. Ex dispondaeo autem octo temporum pede continuato non solum Rhythmus, sed metra etiam apud Hispanos, et Afros, et Italos inueniuntur. Quare minime mirum est, eum a Diuo Augustino viro Africano positum esse : cuius etiam exemplum in binis pedibus erit tale [ClefC2,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv on staff3]
Magnum munus libertatis.
Qui vtrum spondaicus an dispondaicus sit, ad plausum reuocandum erit iudicium : in hoc enim quatuor tempora ponentur et totidem leuabuntur, in illo vero duo, neque refert quicquam vtrum pedes in hoc sint quatuor aut quinque vsque ad octo sonorum, quandoquidem nullus alius pes totidem temporum inuenitur, qui nomen ipsi aut regnum auferre possit, cuius Rhythmi varia exempla, cum de metris agemus (vt vis eius manifestior fiat) in medium afferre conabimur. Ex reliquis octonorum temporum pedibus continuatis fiunt etiam Rhythmi, singuli ex singulis eodem modo atque ordine seruato, quem in pedibus quinorum et senorum temporum seruandum esse praecepimus, vt, scilicet, nunc ijdem pedes, nunc diuersi continuentur, et Rhythmi a pedibus dignitate prioribus denominabuntur.
De quibusdam, quae circa Rhythmum Diuus Augustinus considerat, et quibus ea rationibus confirmat. CAPVT XXII.
VIdetur autem his, quae dicta sunt, Diuus Augustinus aduersari : quaerit enim vtrum aliqua dimensio pedis, quamuis octo tempora non excedat, quae dispondaeus obtinet, excedere tamen possit numerum syllabarum : quandoquidem sine vlla fraude et offensione aurium, siue quod ad plausum, siue ad diuisionem pedum, siue quod ad spatium temporis pertinet, pro vna longa syllaba, duas posse poni breues dictum est. Vnde pro iambo vel trochaeo tribrachum ponimus, et pro spondaeo dactylum vel anapaestum, vel proceleusmaticum : [-278-] cum vel pro secunda eius, vel pro prima duas breues ponimus, vel quatuor pro vtraque. quod idem fieri potest in quolibet ionico vel alio quopiam tetrasyllabo sex temporum pede : nam pro vna eius quacunque longa si duas breues constituamus, nihil omnino mensurae deperit, aut plausui resistit ; et si vnam longam dissoluamus, erunt quinque ; si vero duas sex, atque ita in dispondaeo quatuor longae in octo breues poterunt dissolui. Asserit etiam nullum pedem plurium syllabarum, quam quatuor esse posse, quod multis et subtilissimis rationibus probare conatur : neque inter se pugnare dicit, tam multarum syllabarum pedem metiri, et pedem, qui adhibetur ad numeros, quatuor syllabas non excedere. Et, si qua videatur esse repugnantia, eam facile componi ait, quia rationabiliter ante constiterit : ideo pyrrhichium et proceleusmaticum plausu debere dijudicari, atque discerni : ne sit vllus pes legitimae diuisionis, qui rhythmum non faciat, id est, ex quo rhythmus non nominetur : quia scilicet hi omnes pedes quaternarum syllabarum rhythmum faciunt, hoc est, principatum in rhythmo tenent, eumque vsu et nomine efficiunt. Ex illis vero, qui plures quam quatuor syllabas habent, multi quidem pro his poni possunt, sed ipsi per se rhythmum facere, ac rhythmi nomen obtinere non possunt : et ideo nec pedes quidem hos appellatos esse dicit. Quibus rationibus repugnantiam supra positam compositam atque sopitam esse arbitratur, quandoquidem et plures syllabas quam quatuor pro aliquo pede poni certum sit, et pedem tamen non appellari nisi eum, ex quo rhythmus efficatur, oportere enim pedi constitui aliquem modum progressionis in syllabis, his autem modus constitui optimus potuit, qui de ipsa ratione numerorum translatus in quaternario constitit. Itaque longarum syllabarum quatuor pes esse potuit, cum autem pro eo breues octo constituimus, quoniam tantundem spatij habent in tempore, pro illo poni possunt : quia tamen legitimam progressionem, id est, quaternarium numerum excedunt, pro seipsis poni, ac rhythmum gignere nequeunt : quod non aurium sensu quominus fiat, certra tamen et recepta disciplinae lege asserit prohiberi. Quod si obijciat, nihil impedire vsque ad octonarium numerum syllabarum progredi pedem, cum eumdem numerum syllabarum ad rhythmum admitti posse videamus : neque enim nos mouere debere, quod [
Quonam pacto Diui Augustini rationibus responderi sufficienter posse videatur. CAPVT XXIII.
HAEC atque alia circa pedes ac rhythmos Diui Augustini tertio suae Musicae libro considerat : quae nobis huc transferre non ab re visum est, vt quanta fuerit in illo viro sanctissimo ingenij perspicacitas in argumentis inueniendis, et rationibus excogitandis, quibus id quod opinabatur astrueret, ingeniosis omnibus innotesceret, et quanquam potius admiratione, quam examinatione digna mihi videantur, non ingenij ostentandi, sed veritatis inueniendae gratia, paucissimis dicam quid sentiam. Et ante omnia ingenue fateor, me non satis intelligere differentiam illam, alium pro alio pede ponendi, aut cum eo iure miscendi, sed poni cum alio et pro alio idem esse censere, non enim minus legitime proceleusmaticus cum dactylo, quanquam plurium est syllabarum in rhythmo, quam anapaestus, qui totidem est, collocatur, vt conspicari licet in Maronis versibus, in quibus saepe pro dactylo siue cum dactylo proceleusmaticus reperitur. anapaestus autem semel, quod equidem sciam, pro illo, vt superius ostendi, positus inuenitur. quin etiam pro iambo tribrachus, quam trochaeus concinnius ponitur, quamuis ille plurium, hic totidem syllabarum sit, vt in trimetris iambicis apparet, in quibus saepissime tribrachus iambi loco, et nunquam trochaeus locari consueuit. Et quemadmodum trisyllabus pro disyllabis, et tetrasyllabus pro dissyllabis et trisyllabis, sic etiam pentasyllabus et hexasyllabus pro trisyllabis, et tetrasyllabis non solum poni poterunt, sed etiam cum eius iure miscebuntur : modo sint illis et temporibus pares et plausus percussione concordes, quod idem iudicio meo censeri debet de heptasyllabis et octo syllabis pro tetrasyllabis, vel cum tetrasyllabis collocandis. Quod si poni pro alio, et poni cum alio in aliquo differunt, ego illud esse crediderim, vt poni pro alio dicatur ille pes, qui non totidem cum illo sit temporum, vt cum in senarijs spondaeus aut dactylus proiambo ponuntur : quod poetis facere licet, musicis autem (eodem Diui Augustini teste) facere non licet : poni autem cum alio esse censeo, cum eo rite copulari, eo modo quo superius ostensum est. Deinde nescio cur nos ratio cogat, vt cum ad aliquem numerum breuium syllabarum in aliquo pede peruenitur, ad eundem etiam longarum numerum peruneniatur : nam cum ad octo breues peruenimus, quae octo tempora complent, vltra quem numerum debita plausus mensura protrahi nequit, si ad octo longas progrediamur, metas longissimi plausus cogemur excedere. Quin potius hoc vere affirmare possumus, ad quot syllabas longas pes peruenerit, ad earum breuium duplicem numerum pedem naturae lege posse peruenire, neque vltra quatuor longarum numerum debere progredi : ne plura quam octo tempora continere cogatur : non enim pedes ac rhythmi sonorum, sed temporum numero computantur. vnde temporum non sonorum ordinem rhythmum esse dictum est, ordo namque sonorum ac numerus, potius ad Harmonica genera, quam ad rhythmica spatia, pertinet. Accedunt his, quae superius circa pedes octonorum temporum dicta sunt : vbi cur illis nomina non indita sint considerauimus, quibus abunde satis factum Diui Augustini rationibus esse censemus. Atque haec de tanti viri, circa rhythmum, assertionibus obiter dixisse satis sit, vt tandem ad ea, quae sensu nuntio et iudice ratione verissima esse comperimus, qua maiori claritati possumus, explicanda pergamus.
[-280-] Quid sit in causa, cur apud veteres Rhythmorum a metris separatorum exempla non reperiantur, et de vulgaribus cantilenis, Rhythmi ne an meta etiam esse censeantur. CAPVT XXIIII.
FVisse autem apud veteres in vsu Rhythmos istos, qui verborum contextum et connexionem pedum, vt versus ac metra postularent, neque tamen aut versus, aut metra essent, aut oratio soluta, non solum Diuus Augustinus ostendit docens, quos pedes reciperent, quos non reciperent, sed Grammaticorum etiam adstipulatio declarat, qui etiam quo modo fierent, quadam tenus indicarunt. Terentianus certe Grammaticus eruditus, cum de hexametro heroico loqueretur, et in eo frequentem inueniri dactylum ostenderet, ita inquit :
Hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter
Iugem videmus inueniri dactylum :
Sed non et sextum pes hic sibi vendicat vnquam,
Nisi quando Rhythmum non metrum componimus.
Quibus ex verbis liquet, Rhythmum dactylicum ita componi solitum, vt sexto etiam loco dactylus poneretur, quem nos superius octo dactylis constantem exempli gratia posuimus. Martianus quoque Capella quatuor rhythmorum genera ponit, aequale, duplum, sesquiplex, et epitriton, et quanquam breuiter et obscure, tamen quomodo fieri solerent, ostendit. Quintilianus libro nono rephrehensum dicit a quibusdam Marcum Tullium, cum dixit hoc totum constare numeris, et Demosthenis fulmina numeris contorta ferri, quod orationem ad rhythmum alligare videretur : ac si de hoc rhythmo loqueretur ostendit, eum non posse defendi, et se quoque ab illo dissentire profitetur. Diomedes quoque in tertio libro neque rhythmis, inquit, neque metris oratorem vti decet, ne non dicere, sed carmen canere videatur. At idem non ita multo post cum amphibrachum ante trochaeum in clausula recte poni dixisset, et eius rei exemplum posuisset, Venite mecum, statim adiecit, quod haec clausula in rhythmum cadit. quibus verbis ostendit, hanc clausulam etsi tolerari possit, sibi tamen non placere, quia in rhythmum cadit, nimirum non oratorium numerum, sed hunc prope poeticum intelligens ; cuius exempla praeter ea, quae supra posita sunt, ne quis apud antiquos inueniri non autumet, ex antiquorum poematis desumpta inueniuntur apud eos, qui metrica de re scripserunt, ex pyrrhichijs quidem,
Perit, abit animula. ex iambis, Deus Deus meus.
ex trochaeis, Lucet alma luna.
ex anapaestis, Venit optima Calliope.
ex dactylis, Indue pallia serica.
ex palimbachijs et quos superius quoque posuimus,
Bacchare laetare praesente Frontone :
Nullum enim horum exemplorum habet vel commata, vel pedes alios quam rhythmo suo congruos. Quod si cui haec potius metra quam rhythmi videbuntur, nos id non inficiamur, nam quoniam non pluribus, quam tribus aut quatuor pedibus constant, ea in metra cadere necesse est. Rhythmum autem musicum, vt neque metrum, neque versus merito dici queat, oportet, longissimo versu ac metro longiorem esse, neque numerum pedum certum ac determinantum, in quo subsistat, habere. Vnde non mirum videri debebit, si nulla rhythmorum exempla in poematis antiquorum reperiantur ; quaecunque enim reperiuntur [-281-] sunt in aliquo metri genere constituta. Itidem mihi falli videntur alij, qui praeter versum metrumque in canticis, quae ex dictionibus constant, esse quoddam genus rhythmorum asserunt, in quo solum par syllabarum numerus et finis similitudo exigatur, longitudo aut breuitas syllabarum non consideretur : cuius exempla non in Latina modo lingua, sed in barbara quoque sunt omnibus notissima, huius opinionis fuit Beda sacerdos cognomento Venerabilis, nam eo in libro quem de metris composuit, videtur, inquit, rhythmus metris esse consimilis, qui est verborum modulata compositio, non metrica ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, vt sunt carmina vulgarium poetarum ; et metrum ac rhythmum definiens, metrum, ait, est ratio cum modulatione, rhythmus vero modulatio sine ratione. Plerumque tamen casu quodam rationem in rhythmo dicit, inueniri, non artificij moderatione seruatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetae necesse est rustice, docti faciant docte, quemadmodum instar iambici metri pulcherrime factum, dicit esse rhythmum illum praeclarum.
Rex aeterne Domine,
Rerum creator omnium,
Qui eras ante secula,
Semper cum patre filius.
Item ad formam metri trochaici, rhythmum, qui canitur de die in diem per alphabetum.
Apparebit repentina
Dies magna Domini
In obscura velut nocte
Improuisos occupans,
In tremendo die iudicij.
Sed haec cacometra potius esse dicenda, quam rhythmos nemo paulo eruditior non intelliget. Quidam etiam ex recentioribus vir alioqui non parum eruditus, sed in oratorio magis quam in musico numero exercitatus, in primo libro eorum, quos de oratorio numero conscripsit, haec ait ; e pedibus autem connexis nascuntur rhythmi, quorum alij e paribus membris, similiter vel desinentibus, vel cadentibus constant : neque in ijs quantae, se quot sint syllabae, obseruatur. Horum alij senas, alij septenas, alij octonas, alij etiam plures syllabas habent, cuiusmodi sunt in sacris solennibus notissimi illi.
Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium.
et illi
Recordare Iesu pie
Quod sum causa tuae viae
Ne me perdas illa die.
et
Aue maris stella
Dei mater alma.
His etiam aut certe similibus Oratores, ait, vti
Domus tibi deerat,
At habebas,
[-282-] Pecunia superabat,
At egebas.
Item
Inimico proderas,
Et amicum laedebas,
Et tibi ipsi non consulebas.
Et fere vbicunque paria, aut prope paria membra alio denuo membro excipiuntur : quod genus exornationis isocolon et parison vocant, ad horum etiam similitudinem fictos arbitratur rhythmos Gallicae, Siculae et Hetruscae linguae, quos apud Italos in honorem Petrarca et Dantes Aligerius adduxerunt, in quibus praestitui certum syllabarum numerum et similem membrorum finem videmus, syllabarum vero quantitatem negligi, quam Graeci pariter et Latini diligenter seruandam iudicarunt. Alius autem multae lectionis homo, cum musicam in harmonicam, rhythmicam et metricam diuisisset, rhythmicam esse dixit, quae paritate syllabarum aequiparem reddit lectionem. quae definitio aperte significat, rhythmos, a quibus musica rhythmica vulgo dicitur, esse in syllabis, et illis quidem numero paribus, e quibus (vt illius verbo vtar) aequiparantia lectionis oriatur. Alius, vt videtur, paulo eruditior ita definiuit : rhythmus est certus syllabarum numerus sine dimensione temporum, in quo consideratur paritas syllabarum, et concentus in fine distinctionum ; quod in metro fieri non putat, exemplum vero hoc ponit,
Si quis studet fari verum,
Bonum laetus bibat merum.
Quod tantum a vero et artificioso rhythmo, quo veteres eruditi seculi homines vsi sunt, declinasse mihi videtur, quantum Latina lingua ab aetate Virgilij et Horatij ad temporis illius barbariem, quo metrum hoc factum est, a vero suo candore defecisse reperitur, est autem ex eorum genere metrorum, quorum in sacris literis exempla esse iam ante ex Beda didicimus. Veruntamen hos omnes vicinitate nominis arbitror esse deceptos, quoniam apud Italos omnia poemata, quae non oratione soluta, sed aliquo metri genere composita sunt, rhythmi vocantur ; nec nos ea rhythmos esse negamus, sed metra etiam esse dicimus, in quibus etsi quantitas syllabarum neglecta sit, certa tamen temporum dimensio custoditur, quae facit, vt cantui melodico, quemadmodum vulgares cantilenae, conuenienter accommodari valeant, neque musica, vt in huius libri initio dictum est, syllabarum breuitatem aut longitudinem respicit, quod ad Grammaticam pertinere diximus : sed omnis vis eius in hoc sita est, vt cuilibet proposito numero debita tempora reddantur. Verum de his, cum de metris agemus, diffusior habebitur sermo : nunc reliqua, quae ad rhythmi musici considerationem attinent, paucis, vt promisimus, absoluamus.
Quod in modulationibus, quae in musicis fiunt instrumentis, et in cantu plurium vocum maxime vim suam rhythmus ostendit. CAPVT XXV.
SEd quoniam hos hic de musico potius, quam de poetico rhythmo tractationem instituimus, qui latissime patet, et in omni idiomate idem esse dignoscitur, primum illum in sonis considerandum esse dicimus, qui non humanae voluntatis arbitrio, vt verba ipsa, sed suapte natura idem apud omnes significant. Deinde verba in canticis, quae ex sonis varie tam acumine et grauitate, quam longitudine et breuitate permistis conficiuntur, considerari debere censemus : praesertim quae numeris aut rhythmis adstricta sunt, [-283-] in quibus canticorum ipsorum tanquam imagines quaedam inesse cernuntur, quare nullum accommodatius exemplum rhythmi sine metro percipiendi potui afferri, quam illud, quod attulit Diuus Augustinus de tympanis, cum sine tibijs audiuntur, et nos ad exemplum rhythmi a metro separati euidenter ostendendum, non minus aptas arbitramur esse modulationes, quae in Organis, aut alijs musicis instrumentis absque verbis fieri solent : quando nullum in pedibus subsistendi finem certum aut determinatum habent, sed quo coeperunt numero ad finem vsque decurrunt, ac pari semper digitorum percussione procedunt, donec ad [metabolen] perueniant, hoc est, ad transitum in aliud genus rhythmi, quam rhythmi mutationem practici recentiores proportionem in cantu vocare consueuerunt : et a positione manus prope semper incipiunt, et in eandem semper desinunt, vt in semipede terminari necesse sit. Neque enim huiusmodi rhythmos, etiam si nullam dictionem aut syllabam habeant, carere suis pedibus Diuus Augustinus putauit, duo enim monochroni soni quamuis sint inarticulati, nec literis sed quibusdam notulis scribi queant, apud musicos pyrrhichium faciunt ; tres tribrachum ; quatuor proceleusmaticum ; duo dichroni quasi duae syllabae longae spondaeum ; tres molossum ; quatuor dispondaeum constituunt, ijdem soni monochroni vario modo atque ordine cum dichronis coniuncti, alios atque alios pedes ijs, qui e syllabis fiunt similes creant : idemque fit, vt iam dictum est, in quouis motu et pulsu. Ex his igitur pedibus fit musicus rhythmus sine vullo articulatae vocis aut syllabarum vsu : nam tempora non solum syllabas et dictiones, sed omnes plane sonos ac motus metiuntur, et quamuis in omni modulatione rhythmum esse necesse sit, potest tamen non metrum etiam aut versum inueniri, vt in his, quae in Organis percipiuntur, in quibus nulla metrorum aut versuum apparere vestigia sentimus, nullus enim finiendi modus praefixus est illis, neque certus pedum numerus constitutus, nisi dum cantilenam aliquam barbaram aut Latinam, tam sacram quam profanam aliquo metri aut versus numero constantem, nec semel tantum, sed bis ac ter et pluries etiam repetunt : tunc enim non solum rhythmos, sed metra quoque modulantur, his modulationibus similes sunt symphonetarum cantiones, tum sacrae, tum profanae, quas Missas, aut Moteta vulgo ac Madrigalia vocant : in quibus legitima pedum iunctura absque certo pedum numero, vltra quem procedi non possit, inuenitur. Quod etiam Martiani Capellae testimonio confirmari potest, qui rhythmum compositionem esse ait ex sensibilibus conflatam temporibus, ad aliquem habitum ordinemque connexam, tempori pro ratione modulationis inseruientem, qui nos a licentia modulationis ad artem disciplinamque constringit. Quam ob rem tota ea musicae pars, quae multiformis est, et quoniam diuersis figuris diuersas sonorum moras significantibus progreditur, ab Italis cantus figuratus nominatur, ad rhythmum iure pertinere censetur : vniformis vero, quae vulgo plana dicitur, non magis rhythmus videtur esse, quam vnisonantia consonantia. Vnde Aristoteles secundo Politicorum libro, cum aequalem inter ciues rem familiarem esse non oportere statuisset, id perinde fore ait, ac si quis ex consonantia vnisonantiam, et ex rhythmo vnum ingressum faciat : per vnum ingressum vniformem ingrediendi modum, vt opinor, intelligens, per rhythmum autem multiformis saltantium progressus, ac regressus temporum ordine in celeritate tarditateque seruato. Est tamen in musica plana suus quidem numerus, et quaedam plausus mensura, qui rebus omnibus a natura tributus esse videtur : quod et Maronem significare voluisse reor, qui cum vniformiter brachia tollere fabricatores fulminum vellet ostendere, id eos in numerum facere dixit : vbi vero de citharae cantu loquitur, in quo multiformiter necesse est procedere, non numerum sed numeros dixit, vt cum a Turno occisum esse ait,
Cretea musarum comitem, cui carmina semper,
Et citharae cordi numerosque intendere neruis.
et de Orpheo loquens,
[-284-] Nec non Treicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum.
Per vocum discrimina melos, et per numeros rhythmos significare volens. Quam etiam differentiam in hac dictione, modus, Horatius expressit, qui singularitatis numero de vniuersis, ait, a natura ordine constitutis, est modus in rebus, cum autem ad testudinem suam loquitur sic inquit ;
Tuque testudo resonare septem
Callida neruis ;
Nec loquax olim, neque grata, nunc et
Diuitum mensis et amica templis
Dic modos Lyde, quibus obstinatas
Applicet aures.
Cantum hunc figuratum Hispani Organicum vocant, qui ex diuersis hominibus, velut vnum Organorum instrumentum conficitur, ijs, qui vocibus grauioribus praediti sunt, cannarum magnarum ; qui vero medijs mediarum ; et qui acutissimis minimarum vocibus attributis, in quo non aliter se gessisse mihi videntur, qui cantum Organorum aut citharae, quem vnus exercere principio solitus erat, ita vt a pluribus cantari posset, instituerunt, quam tragici et comici, qui fabulas aut historias, quas vnus carmine aut oratione soluta prius recensebat, in actus deduxerunt : vt a pluribus agendo narratae non audirentur modo, verum etiam spectarentur. Scio autem dubitari vehementer etiamnum hac aetate inter eximie doctos viros, fuerintne apud veteres huiusmodi cantus plurium vocum, cum apud nullum autorem veterem quidquam huius cantus videant inueniri, vnde quibusdam non videtur quatuor pluriumve vocum concentus olim in vsu fuisse, et hoc etiam adijciunt, quodsi ad citharam canebat citharoedus, vnam quidem vocem vnus cantabat : sin multi, et illi vnam cantabant, aut cantus amibaeus erat, vt alternatim canerent : quod apud antiquos frequentissimo in vsu fuisse, et Aristoteles in problematis ostendit, et nunc etiam vulgares homines alternis canere solent, iuxta illud Maronis :
Alternis dicetis : amant alterna camoenae.
Sed multo rectius visum est alijs plurium vtique vocum aliquem apud veteres vsum fuisse ; quorsum enim alioqui attinebat, tot de consonantijs praecepta scriptis prodere ? quod Aristotelis etiam testimonio manifestum esse potest, qui octauo Politicorum libro capite quinto [tende mousiken, pantes einai phamen ton hediston, kai psilen ousan, kai meta melodias.] esse vero, inquit, musicam de numero iucundissimarum rerum omnes consentimus, tum nudam ac simplicem tum in concentu ; vbi per nudam ac simplicem, vnius vocis cantum, et per concentum plurium vocum exprimere voluisse, credendum est. Beda certe sacerdos, quem vltra septingentos et quinquaginta annos claruisse historici memoriae prodiderunt, aetate sua musicam in Ecclesia concentu et discantu atque Organis solitam asserit exerceri : et per concentum plurium vocum cantum significari nemini dubium esse debet : per discantum autem id, quod practici contrapunctum diminutum appellant, intelligendum esse crediderim : Organorum vero vsum in Ecclesia vltra nongentos annos esse coepisse, ex summorum Pontificum historia constare potest. Neque satis efficax argumentum esse videtur, idcirco tunc in vsu non fuisse, quia nullum eius apud autores veteres exemplum reperitur, neque enim cantus vnius vocis, quem semper in vsu fuisse negare non possumus, quo veteres vtebantur, vestigium vllum apparet. Nec quia vnus ad citharam caneret, aut multi vnam atque eandem vocem personarent, ideo vocis vnius cantu et non plurium veteres vti solitos esse censendum est. Quod etiam nunc fit, illum nanque cantum plurium esse vocum [-285-] et non vnius tantum palam est omnibus, qui musica in re suam possunt sententiam interponere : quoniam in eo cithara tres quatuorve voces vni citharoedi subministrat, vt quod quatuor quinqueve per partes singulatim libris conspectis concinere soliti erant, vnus, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit, memoriter instrumento adiutus artificiali cantare posset. Atque haec de cantu plurium vocum fuerit ne apud antiquos eius vsus, an non, dicere voluimus : quoniam in eo rhythmus a metro separatus maxime vim suam videtur ostendere. Et de rhythmo quidem, quatenus a metro versuque distinguitur, haec nobis visa sunt, quae necessario deberent a musico considerari. Nunc ad metri tractationem cogitatio et stylus nobis vertendus est ; et quoniam altiore speculatione et exactiori mentis iudicio ad metri, quam ad rhythmi cognitionem opus est, maiori etiam animi intentione diuini numinis auxilium implorare debemus, vt ad ipsius gloriam, quae vera sunt, non tam subtilia, quam animis nostris vtilia, discere volentibus ostendamus.
QVINTI LIBRI DE MVSICA FINIS.